<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><milestone unit="para"/><reg>itaque</reg>, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini,
				immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. <reg>quod</reg> enim tempus erit
				umquam cum<note><app><lem>cum</lem></app> quo <hi rend="italic">Hbk<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>s</hi>
                  </note> vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama
				moriatur? <reg>qui</reg> illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi
				teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L.
				Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime
				fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea
				quam vobis decernendi potestas non est permissa<note>non est permissa <hi rend="italic">ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima</hi>:
					facta non est <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> per eum tribunum plebis
				qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere
					delituit<note>delituit <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: deluit <hi rend="italic">P1B</hi>: delevit <hi rend="italic">P2Gkt</hi>: diruit <hi rend="italic">Hb2s</hi>
                  </note>, numquam de me siluistis, numquam meam
				salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>