<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quod</reg> si mihi nullum aliud esset
				officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores
				salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad
				referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
					<reg>quando</reg> enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam
				referent? <reg>quae</reg> memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot
				tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti
				consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad
				spem, ab exitio ad salutem vocavit<note>revocavit <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note>, qui tanto amore in me, studio in
				rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed
				etiam honestaret. <reg>quid</reg> enim magnificentius, quid praeclarius mihi
				accidere potuit quam quod illo referente<note>referente <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: rente <hi rend="italic">P</hi>: suffragium ferente <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: petente <hi rend="italic">GH<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> vos
				decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum,
				hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua
				voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud
				eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex<note>omnis ex
						<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: ex <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi>
                  </note> omnibus agris atque oppidis civis
				totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>