<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>Capuaene te putabas, in qua urbe
				domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore<note>sicut
					eras eo tempore <hi rend="italic">secl. Garat., Halm</hi>
                  </note>, an Romae, in
				qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? <reg>tu</reg> es ausus in
				circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper<note>pare <hi rend="italic">P</hi> semper <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note>
				misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem
						depellerent<note><app><lem>depellerent</lem></app> expellerent <hi rend="italic">ed. R.</hi>: depulissem <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>: depulissent <hi rend="italic">t Lamb.</hi>: tum ...
					depellerent <hi rend="italic">om. rell., fort. recte. Nam habet Schol.</hi> Quo
					verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse</note>, crudelis demonstrabas fuisse.
					<reg>tu</reg> misericors me, adfinem tuum, quem comitiis<note>tuis <hi rend="italic">post</hi> comitiis <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>, ante</hi> com. <hi rend="italic">G</hi>
                  </note> praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis
				Ianuariis tertio loco sententiam rogaras<note>rogaras <hi rend="italic">c<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     </hi>: rogabas <hi rend="italic">P
					rell.</hi>
                  </note>, constrictum inimicis rei publicae<note>rei pub. <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note> tradidisti; tu meum generum,
				propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis
				a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego
				una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere
				tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam
				pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>