<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>his</reg> utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi
				voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque
				convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant
				quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita
				contempsit hanc prudentissimam<note>pudent. <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> civitatem ut omnis suas libidines, omnia
				flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
					<milestone n="7" unit="chapter"/>
                  <reg>is</reg> nequaquam me quidem<note>Is
					nequaquam me quidem <hi rend="italic">Muell.</hi>: is me, quamquam me quidem
					(equidem <hi rend="italic">P2BHb</hi>) non <hi rend="italic">codd.,
					edd.</hi>
                  </note>—cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab
				hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque
				Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis
				supercilioque decepit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>