<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:96</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:96</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="96"><p><reg>litemus</reg> igitur Lentulo,parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et
					summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus.
						<reg>nos</reg> iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis
					pericula comparantur. <reg>quae</reg> si per alios agerent, si denique per
					populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre
					possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites
					Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque
					virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus
					fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. <reg>etenim</reg> populi
					Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest
					populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines
					opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>