<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:93</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:93</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p><reg>an</reg> etiam scripsit oratu
					tuo? <reg>at</reg> vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem,
					Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C.
					Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non
					possent. <reg>his</reg> tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis
					productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti,
					praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam
					epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum
					dolorem? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>