<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:68-87</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:68-87</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>in</reg> primis hoc, ut multa
					alia, sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni
					obtrectatorum non reliquit. <reg>non</reg> enim credo religionem et Iudaeorum et
					hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur
					crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum
					fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios
					res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro
					expensum est auri pondo <num>c</num> paulo minus per Sex. Caesium, equitem
					Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae <num>xx</num> pondo
					paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramytii
							<add><num>c</num></add> per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum.
						</p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p>Auri
					ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia
					quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur.
					Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. <reg>stantibus</reg>
					Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius
					imperi, gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc
					magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara
					dis immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><milestone unit="para"/><reg>quam</reg> ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in
					laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit
					sane prima Deciani. <reg>quid</reg> tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est?
						<reg>negotiaris</reg> in libera civitate. <reg>primum</reg> patere me esse
					curiosum. <reg>quo</reg> usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus?
						<reg>annos</reg> iam <num>xxx</num> in foro versaris, sed tamen in
					Pergameno. <reg>longo</reg> intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est,
					Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi
					invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>verum</reg> esto, negotiari libet; cur non Pergami,
					Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu
					dicitur? <reg>otium</reg> te delectat, lites, turbae, praetor odio est,
					Graecorum libertate gaudes. <reg>cur</reg> ergo unus tu Apollonidensis
					amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut
					Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? <reg>cur</reg> his per te frui
					libertate sua, cur denique esse liberos non licet? <reg>homines</reg> sunt tota
					ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi,
					patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura
					perbonos et diligentia culturaque meliores. <reg>in</reg> hisce agris tu praedia
					habere voluisti. <reg>omnino</reg> mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi
					agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>verum</reg> esto; Catonis est dictum
					'pedibus compensari pecuniam.' <reg>longe</reg> omnino a Tiberi ad Caicum, quo
					in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset.
						<reg>sed</reg> concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit.
						<reg>emisses</reg>. <milestone n="30" unit="chapter"/>Amyntas est genere,
					honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. <reg>huius</reg>
					socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese
					et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam
					suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud
					Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p><reg>num</reg> quid harum rerum a me fingitur,
					Deciane? <reg>sciunt</reg> haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique
					noti homines, sciunt mediocres negotiatores. <reg>exsurge</reg>, Amynta, repete
					a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat
					uxorem, reddat misero patri filiam. <reg>membra</reg>
					<add>quidem</add>, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas
					contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest;
					filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>haec</reg> Flacco non probasse te miraris?
						<reg>cui</reg>, quaeso, tandem probasti? <reg>emptiones</reg> falsas,
					praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. <reg>tutor</reg>
					his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti,
					mercennarium et administrum consiliorum tuorum. <reg>adductus</reg> est in
					iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae
					nomine. <reg>qui</reg> concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor
					animorum, quae querela! <reg>condemnatus</reg> est Polemocrates sententiis
					omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. <reg>num</reg> restituis?
						<reg>defers</reg> ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas
					praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. <reg>repudiant</reg>, reiciunt.
						<reg>at</reg> qui homines? Pergameni, laudatores tui. <reg>ita</reg> enim
					mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum
					consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te
					civitas Pergamena laudaret. <reg>num</reg> honestior est civitas Pergamena quam
					Smyrnaea? </p></div><milestone n="31" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>at</reg> ne ipsi quidem dicunt. <reg>vellem</reg> tantum habere me
					oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium
					mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde
					ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. <reg>haec</reg>
					P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt.
						<reg>at</reg> Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae,
					ornamentum populi Romani, florem iuventutis' appellant. <reg>qua</reg> re,
					Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te
					deriserunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>quid</reg>? tu ludi te non
					intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum,
					praestantissima sapientia, singulari ingenio'? <reg>mihi</reg> crede, ludebant.
					Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam
					monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere
					potuisti? <add><reg>ipsi</reg></add> igitur illi Pergameni proscriptiones quas
					tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te
					omnia decrevit. <milestone n="32" unit="chapter"/><reg>apud</reg> P. Globulum,
					meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret!
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p>Flaccum iniuria decrevisse in tua re
					dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater
					tuus tribunus plebis diem dixerit. <reg>at</reg> istud ne ipsi quidem patri
					Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est
					praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus
					in civitate consistere. <reg>sed</reg> si iustas inimicitias putabas, cur, cum
					tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges
					militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? <reg>cur</reg> autem praetor te,
					inimicum paternum, in consilium vocavit? <reg>quae</reg> quidem quam sancte
					solita sint observari scitis omnes. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>nunc</reg> accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt.
						'<reg>decrevit</reg> Flaccus.' <reg>num</reg> aliud atque oportuit?
						'<reg>in</reg> liberos.' <reg>num</reg> aliter censuit senatus?
						'<reg>in</reg> absentem.' <reg>decrevit</reg>, cum ibidem esses, cum prodire
					nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum. <quote>Senatvs consvltvm
						et decretvm Flacci.</quote>
					<reg>quid</reg>? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere
					reprehendere? <reg>num</reg> etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis
					et aequitatis reprehensurus <add>es</add>? quas ea de muliere ad me datas apud . . . requisivit.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>recita</reg>.
						<quote>Litterae Q.</quote><quote>Ciceronis.</quote><reg>quid</reg>? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum <add>non</add>
					detulerunt, apud <reg>orbium</reg> acta non sunt, ad <reg>globulum</reg> delata
					non sunt? <reg>ad</reg> senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses
					omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? <reg>at</reg> haec praedia
					in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto
					quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto
					etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure
					neque re neque possessione tua; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p>illud quaero
					sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint
					mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. <reg>in</reg> qua
					tribu denique ista praedia censuisti? <reg>commisisti</reg>, si tempus aliquod
					gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset
					tributum. <reg>verum</reg> esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum
					censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. <reg>census</reg> es
					praeterea numeratae pecuniae <num n="130,000"><hi rend="overline">cxxx</hi></num>. <reg>eam</reg> opinor tibi numeratam non esse abs te.
						<reg>sed</reg> haec omitto. <reg>census</reg> es mancipia Amyntae neque huic
					ullam in eo fecisti iniuriam. <reg>possidet</reg> enim ea mancipia Amyntas.
						<reg>ac</reg> primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse
					censum; rettulit ad iuris consultos. <reg>constabat</reg> inter omnis, si aliena
					censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . .</p></div><milestone n="33" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p><gap reason="lost"/><reg>habetis</reg> causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad
					Laelium detulerit hanc opimam accusationem. <reg>nam</reg> ita questus est
					Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad
					me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac
					prodidit.' <reg>sicine</reg> tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses,
					apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem,
					nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium
					fortunarum vocavisti? <reg>si</reg> licet, defendam Decianum, qui tibi in
					suspicionem nullo suo delicto venit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><reg>non</reg> est, mihi crede, corruptus. <reg>quid</reg> enim fuit quod
					ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? <reg>cui</reg> sex horas omnino lex
					dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset?
						<reg>nimirum</reg> illud est quod ipse suspicatur. <reg>invidisti</reg>
					ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute
					testis interrogabat aut <gap reason="lost"/> fortasse fecisset ut tu ex populi sermone
					excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. <reg>sed</reg>, ut
					hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p>ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum
					sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. <reg>et</reg> eum
					tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere?
						<reg>nam</reg> quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires?
						<reg>quam</reg> partem causae tibi daremus? <reg>an</reg> ut enuntiares
					consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? <reg>quid</reg>? nos non videbamus?
						<reg>habitare</reg> una? <reg>quis</reg> hoc nescit? <reg>tabulas</reg> in
					Laeli potestate fuisse? <reg>num</reg> dubium est? <reg>an</reg> ne vehementer,
					ne copiose accusares? <reg>nunc</reg> facis suspicionem; ita enim dixisti ut
					nescio quid a te impetratum esse videatur. </p></div><milestone n="34" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="84"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg> enim <reg>androni</reg> Sextilio gravis iniuria facta est et non
					ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem
					Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. <reg>in</reg> quo quid reprehendas
					scire cupio. <reg>quod</reg> falsum intenderit? <reg>qui</reg> doces?
						'<reg>ingenua</reg>,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem!
						<reg>quid</reg>? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt?
						'<reg>in</reg> manum,' inquit, 'convenerat.' <reg>nunc</reg> audio; sed
					quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima
					nisi omnium tutorum auctoritate deminui. <reg>coemptione</reg>?
						<reg>omnibus</reg> ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non
					dices. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>relinquitur</reg> illud quod
					vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere
					aut mentionem facere hereditatis. <reg>maximas</reg> audio tibi, L. Luculle, qui
					de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque
					beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio
					obtineres. <reg>si</reg> quis eas suas esse dixisset, concessisses?
						<reg>tu</reg>, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu
					amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? <reg>at</reg> istius
					hereditatis iam <reg>globulo</reg> praetore Flacci nomine petita possessio est.
						<reg>non</reg> igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus, non
					imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>atque</reg> eodem etiam M. Lurco, vir optimus,
					meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in
					provincia praetorem petere oportere. <reg>cur</reg> tandem, M. Lurco, non
					oportet? <reg>extorquere</reg>, accipere contra leges non oportet, petere non
					oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. <reg>an</reg> legationes
					sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe
					fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si
					hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam
					condemnandum putas? <milestone n="35" unit="chapter"/>'<reg>doti</reg>,' inquit,
					'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' <reg>nihil</reg> istorum explicari
					potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. <reg>si</reg> fuit,
					quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>sed</reg> tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate
					moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse
					vidistis. <reg>neque</reg> enim occultavit causam iracundiae suae neque
					reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O
					condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
					simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est,
					liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium
					familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae,
					venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt!
						<reg>sed</reg> omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis
					provinciis laudare videamur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>