<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et
					officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit.
						<reg>quae</reg> si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos
					detulisset, paulo commoverer magis. <reg>nunc</reg> vero quid putem? Trallianos
					Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine
					existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri
					homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa
					ostentatio civitatis? <reg>nonne</reg> esset puditum, si hanc causam agerent
					severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? <reg>huic</reg>
					illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
					L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? <reg>non</reg> est ita,
					iudices, non est profecto. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>