<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:48-67</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:48-67</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>nolite</reg> existimare,
					iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum
					impudentiam. <reg>fecit</reg> eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit
					sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino
					nomen audisse; Hermippum vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem
					amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae,
					probris omnibus maledictisque vexat. <reg>sed</reg> cum se homo volubilis quadam
					praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis
					Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus
					obmutuit. <reg>itaque</reg> recuperatores contra istum rem minime dubiam prima
					actione iudicaverunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc
					ductus est. </p></div><milestone n="21" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>habetis</reg> et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et
					causam omnem simultatis. <reg>atque</reg> is ab Hermippo missus, cum ei pauca
					mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater
					meus Flacco successisset. <reg>ad</reg> quem adiit causamque ita detulit,
					recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudicavisse.
						<reg>frater</reg> meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si
					iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem
					recuperatores. <reg>recusavit</reg> et, quasi nihil esset actum, nihil
					iudicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M.
					Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata
					stari ostendit placere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>iterum</reg>
					iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur
					Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. <reg>petit</reg> Heraclides a
					C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam
					quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir
					ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. <reg>qui</reg> cum sententiam
					secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium
					lege non erat, causam totam reliquit. <reg>satisne</reg> vobis, iudices, videor
					ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum
					universo genere confligere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem;
					quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum
					esse voluisti. <reg>abduxisti</reg> Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo
					grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. <reg>hanc</reg> fiduciam
					commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi
					fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium
						<add>nondum</add> dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum,
					novi consuetudinem, novi libidinem. <reg>itaque</reg>, etsi teneo quid sit
					dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit.
						<reg>totum</reg> enim convertet atque alia finget. <reg>quam</reg> ob rem et
					ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.
						</p></div><milestone n="22" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et
					officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit.
						<reg>quae</reg> si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos
					detulisset, paulo commoverer magis. <reg>nunc</reg> vero quid putem? Trallianos
					Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine
					existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri
					homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa
					ostentatio civitatis? <reg>nonne</reg> esset puditum, si hanc causam agerent
					severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? <reg>huic</reg>
					illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
					L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? <reg>non</reg> est ita,
					iudices, non est profecto. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>vidi</reg> ego
					in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi
					Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat
					subiciens quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. <reg>nihil</reg>
					enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinatius. <reg>qua</reg> re,
					si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si
					hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant
					animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam
					speciem civitatis. <reg>sin</reg> istum semper illi ipsi domi proterendum et
					conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio
					cuius auctor inventus est nemo. <milestone n="23" unit="chapter"/><reg>sed</reg>
					exponam quid in re <add>sit</add> ut quam ob rem ista civitas neque severe
					Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>erat</reg> ei Castriciano nomine irata, de quo toto
					respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam.
						<reg>hinc</reg> totum odium, hinc omnis offensio. <reg>quo</reg> cum
					venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset,
					siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac
					testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa
					contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello
					seditionis illa tum est egentium contio ventilata. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>itaque</reg> civitatis pudentis, ut ego semper
					existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque
					cognoscite. <reg>quae</reg> pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a
					civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit
					Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur,
					suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. <reg>cupio</reg>
					audire. '<reg>non</reg>,' inquit, 'dicimus.' <reg>quid</reg> igitur?
						'<reg>delatam</reg> ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius
					dies festos atque ludos.' <reg>quid</reg> tum? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p>'<reg>hanc</reg> te,' inquit, 'capere non licuit.' <reg>iam</reg> id
					videro, sed primum illud tenebo. <reg>queritur</reg> gravis, locuples, ornata
					civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod
					eius non fuit. <reg>quid</reg> hoc impudentius dici aut fingi potest?
						<reg>delectum</reg> est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia
					ad honores L. Flacci poneretur. <reg>haec</reg> pecunia tota ab honoribus
					translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.
						</p></div><milestone n="24" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quae</reg> civitati facta est iniuria? <reg>at</reg> moleste fert
					civitas. <reg>credo</reg>; avolsum est enim praeter spem quod erat spe devoratum
					lucrum. <reg>at</reg> queritur. <reg>impudenter</reg> facit; non enim omnia quae
					dolemus, eadem queri iure possumus. <reg>at</reg> accusat verbis gravissimis.
						<reg>non</reg> civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati.
						<reg>quo</reg> loco etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit
					temeritas multitudinis, quae levitas propria Graecorum, quid in contione
					seditiosa valeat oratio. <reg>hic</reg>, in hac gravissima et moderatissima
					civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum
					virorum et civium, cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis et
					moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis!
						<reg>quid</reg> vos fieri censetis Trallibus? an id quod Pergami? Nisi forte
					hae civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri
					impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici
					humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis
					pellendum a suis moenibus censuissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>qua</reg> re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere;
					quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet.
						<reg>vobis</reg> autem est confitendum, si consiliis principum vestrae
					civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum
					ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est
					temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa
					separare. </p></div><milestone n="25" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>at</reg> enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis
					patri Flacco licuisse necne? <reg>si</reg> licuit <add>uti</add>, sicuti certe
					licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam
					recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed
					quivis heres rectissime potuit auferre. <reg>ac</reg> tum quidem Tralliani cum
					ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen
					omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod
					Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem.
						<reg>quis</reg> enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem
					Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>quae</reg> quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur,
					gravius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere
					vos conveniret; revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad
					illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram
					crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos,
					nominis prope Romani memoriam cum vestigio <add>omni</add> imperi non modo ex
					sedibus Graecorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum,
					illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum,
						<reg>liberum</reg> nominabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p>Vnum atque
					idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem
					autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat.
						<reg>liceat</reg> haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere, liceat
					mihi potius de levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti
					habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? <reg>nam</reg>, quoscumque
					potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit
					sustulerunt. <milestone n="26" unit="chapter"/><reg>in</reg> hac igitur urbe se
					iactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re publica ad quam
					opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt? <reg>aspiciant</reg> hunc
					florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Graecia; tum se ipsi
					expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant
					suam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><milestone unit="para"/><reg>adsunt</reg> Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura,
					leges ortae atque in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis
					possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum
					est; quae vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum
					eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam
					fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>adsunt</reg> Lacedaemonii, cuius
					civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam
					disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius
					unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. <reg>adsunt</reg> ex Achaia
					cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus
					imperatore Metello praefuit. <reg>neque</reg> vero te, Massilia, praetereo quae
					L. Flaccum <add>tribunum</add> militum quaestoremque cognosti; cuius ego
					civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an
					cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium
					regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum
					gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut
					omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>hisce</reg> utitur laudatoribus Flaccus,his innocentiae
					testibus, ut <add>Graecorum cupiditati</add> Graecorum auxilio resistamus.
						<milestone n="27" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>quamquam</reg> quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire
					curavit, quin tria Graecorum genera sint vere? quorum uni sunt Athenienses, quae
					gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. <reg>atque</reg>
					haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis
					artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut
					scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam
					cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam
					teneret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>quam</reg> ob rem quaeso a
					vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in
					iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis
					loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis.
						<reg>namque</reg>, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria,
					Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri
					solere meliorem'? <reg>quid</reg>? de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum
					est, 'si quid cum periculo experiri velis, in <reg>care</reg> id potissimum esse
					faciendum'? <reg>quid</reg> porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum
					est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur?
						<reg>nam</reg> quid ego dicam de Lydia? <reg>quis</reg> umquam Graecus
					comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset?
						<reg>quam</reg> ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis
					iudicio standum esse de vobis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>equidem</reg> mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico
					genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in
					hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur,
					vestris animis et cogitatione comprendere. <milestone n="28" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>sequitur</reg> auri illa invidia Iudaici. <reg>hoc</reg> nimirum est illud
					quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. <reg>ob</reg> hoc crimen
					hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit manus,
					quanta concordia, quantum valeat in contionibus. <reg>sic</reg> submissa voce
					agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in
					optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p>Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex
					Italia et ex omnibus nostris provinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus
					sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. <reg>quis</reg> est, iudices, qui
					hoc non vere laudare possit? <reg>exportari</reg> aurum non oportere cum saepe
					antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. <reg>huic</reg> autem
					barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem
					non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis summae fuit.
						<reg>at</reg> Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil
					attigit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>