<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>atque</reg> ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam
					quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.
						<milestone n="20" unit="chapter"/><reg>fundum</reg> Cymaeum Romae mercatus
					est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil
					praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga,
					iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui
					tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. <reg>ei</reg> cum
					solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris.
						<reg>hic</reg> hercule 'cornici oculum,' ut dicitur. <reg>nam</reg> hunc
					Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit.
						<reg>eius</reg> enim fide sumpsit a Fufiis. <reg>securus</reg> Hermippus
					Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a
					discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>