<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:45</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:45</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><milestone unit="para"/><reg>vel</reg> quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis
					amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio
					adsunt neque in decreto nominantur? <reg>non</reg> enim credo significari isto
					loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is
					quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non
					accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua
					civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic
					una in vita commissa sola est? <reg>custos</reg> T. Aufidio praetore in frumento
					publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset,
					celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. <reg>quod</reg> postea quam
					Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem
					de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset,
					Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>