<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>atque</reg> hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia
					conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat.
						<reg>facis</reg> iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos
					contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur.
						<reg>homini</reg> enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum
					obiecisti. <reg>cuius</reg> mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem
					amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus
					est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. <reg>at</reg> istud columen
					accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis
					effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat
					cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere
					adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum
					testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat
					ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat.
						<reg>sed</reg> quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit
					subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
						</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>