<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>idem</reg>
					laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse
					dicebat. <reg>cuius</reg> quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit.
						<reg>nam</reg> ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae
					civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit
					obsignare dixit. <reg>tu</reg> vero tibi habeto istam laudationem; nec enim
					Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. <reg>das</reg> enim mihi
					quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum
					firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi
					vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui
					potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti
					per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac
					minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>