<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:28-47</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:28-47</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>haec</reg> enim ratio ac magnitudo animorum in
					maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo
					contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia
					ad gloriam splendoremque revocarent. <reg>quaeritur</reg> enim in re domestica
					continentiae laus, in publica dignitatis. <reg>quod</reg> si etiam praesidi
					causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? '<reg>nulli</reg>
					erant praedones.' <reg>quid</reg>? nullos fore quis praestare poterat?
						'<reg>minuis</reg>,' inquit, 'gloriam Pompei.' <reg>immo</reg> tu auges
					molestiam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>ille</reg> enim classis
					praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute
					atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere
					debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur.
						<reg>itaque</reg> ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique
					confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. <reg>quod</reg> si
					tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse
					poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum
					fuisse? </p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quid</reg>? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena
					consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum
					L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum
					sestertium ter et quadragiens erogabamus? <reg>quid</reg>? postero anno nonne M.
					Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata?
						<reg>quid</reg>? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt?
						<reg>illa</reg> enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum
					cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur
					redactos esse omnis in <add>populi Romani</add> potestatem, deinde Syriam esse
					nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea
					Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo
					revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas
					claustris imperi nostri contineri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quod</reg> si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen
					huius diligentia reprehendenda non esset. <reg>idcirco</reg> enim quod hic
					classem habuisset, existimarem non fuisse. <reg>quid</reg>? si L. Eppi, L. Agri,
					C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in
					Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem
					habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in
					remigibus imperandis reprehendetur? <reg>quid</reg> si etiam occisus est a
					piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum,
					Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate
					dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. '<reg>at</reg>
					neminem cepisti.' <reg>quam</reg> multi orae maritimae clarissimi viri
					praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt!
					Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est
					cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione
					et conversione. </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>reliquum</reg> est ut quaeratur utrum ista classis
					cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. <reg>num</reg> id igitur
					negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam
					fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret?
						<reg>hac</reg> classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his
					navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. <reg>in</reg> quo igitur
					praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione
					aequabili sumptus? <reg>dimidium</reg> eius quo Pompeius erat usus imperavit;
					num potuit parcius? <reg>discripsit</reg> autem pecuniam ad Pompei rationem,
					quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. <reg>qui</reg> cum <add>in</add>
					omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in
					imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. <reg>neque</reg> est adhuc
					tamen ea summa completa. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p>'<reg>non</reg>
					refert.' <reg>vero</reg>; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae
					suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. <reg>qui</reg> igitur probari
					potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset
					nullum, si referret? <reg>at</reg> enim negas fratrem meum, qui L. Flacco
					successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. <reg>equidem</reg> omni
					fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus.
						<reg>aliud</reg> quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque
					tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem se
					comparaturum. <reg>denique</reg> hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc
					sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis
					sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid
					immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non
					poterat, quid fecissent videbat. </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><milestone unit="para"/><reg>sed</reg>, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam
					ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis.
						<reg>citat</reg> praeco voce maxima legatos Acmonensis. <reg>procedit</reg>
					unus Asclepiades. Prodeant <add>ceteri</add>. <reg>etiamne</reg> praeconem
					mentiri coegisti? <reg>est</reg> enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua
					auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris
					publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae,
					quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam
					obscenitatem verborum praetereundas puto. <reg>dixit</reg> publice data
					drachmarum <num n="260,000"><hi rend="overline">ccvi</hi></num>.
						<reg>dixit</reg> tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id
					quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum <num n="260,000"><hi rend="overline">ccvi</hi></num> dedisse. <reg>quantum</reg>
					sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet
					optare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>ab</reg> A. Sextilio dicit se
					dedisse et a suis fratribus. <reg>potuit</reg> dare Sextilius; nam fratres
					quidem consortes sunt mendicitatis. <reg>audiamus</reg> igitur Sextilium;
					fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod
					numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti
					dicent in quo reprehendantur. '<reg>non</reg> deduxi,' inquit, 'Sextilium.'
						<reg>cedo</reg> tabulas. '<reg>non</reg> deportavi.' <reg>fratres</reg>
					saltem exhibe. '<reg>non</reg> denuntiavi.' <reg>quod</reg> ergo unus
					Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque
					audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut
					testimonium pertimescamus? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>idem</reg>
					laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse
					dicebat. <reg>cuius</reg> quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit.
						<reg>nam</reg> ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae
					civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit
					obsignare dixit. <reg>tu</reg> vero tibi habeto istam laudationem; nec enim
					Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. <reg>das</reg> enim mihi
					quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum
					firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi
					vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui
					potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti
					per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac
					minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur. </p></div><milestone n="16" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>equidem</reg>
					in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc
					Asclepiade. <reg>haec</reg> quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat
					creta illa Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo
					in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a
					publicanis, saepe uni cuique nostrum. <reg>neque</reg> enim testis ipse signo
					inspecto falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua
					nos et libenter et facile concedimus. <reg>nostra</reg> igitur laudatio, quam
					ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta
					est; in illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse vidimus.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>hic</reg> ego, iudices, si vos
					Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem,
					vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem
					negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem
					totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri.
						<reg>nunc</reg> vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc
					insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in
					toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum
					domo est, ut dicitur, commorabor. <reg>etenim</reg> quibus ego laudationem istam
					remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non
					pertimescam. </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se
					publicas ad <reg>speluncas</reg> perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos
					cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt!
						<reg>sed</reg> aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti
					esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum
					et corruptarum litterarum. <reg>si</reg> veras protulissent, criminis nihil
					erat, si falsas, erat poena. <reg>bellissimum</reg> putarunt dicere amissas.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>quiescant</reg> igitur et me hoc in
					lucro ponere atque aliud agere patiantur. <reg>non</reg> sinunt.
						<reg>supplet</reg> enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse.
						<reg>hoc</reg> vero ferri nullo modo potest. <reg>qui</reg> de tabulis
					publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere
					auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae,
					cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo
					qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab
					hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? <reg>atque</reg> huic
					eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui
					adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. <reg>qui</reg> hoc
					evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit
					gravis auctor iniuriae publicae? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>atque</reg> hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia
					conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat.
						<reg>facis</reg> iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos
					contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur.
						<reg>homini</reg> enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum
					obiecisti. <reg>cuius</reg> mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem
					amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus
					est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. <reg>at</reg> istud columen
					accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis
					effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat
					cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere
					adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum
					testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat
					ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat.
						<reg>sed</reg> quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit
					subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
						</p></div><milestone n="18" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><milestone unit="para"/><reg>caput</reg> est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet,
					Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita
					doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. <reg>at</reg>, qui ita sit
					ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem
					in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris
					profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis victus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p>Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui nec in
					senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus est.
						<reg>nam</reg> princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium,
					sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et
					senatorium nomen amisit. <reg>hi</reg> tres etiam aerari nostri tabulas falsas
					esse voluerunt; nam servos novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite
					venissent. <reg>decreto</reg> scribendo primum video adfuisse Lysaniam, cuius
					fratris bona, quod populo non solvebat, praetore Flacco publice venierunt.
						<reg>praeterea</reg> Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius
					frater Pollis item pecuniae publicae est condemnatus. <reg>dicunt</reg> se
					Flacco et eis qui simul essent drachmarum <num n="150,000">cciↄↄ iↄↄ</num>
					dedisse. </p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p>Cum
					civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus
					commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor
					mensariis, qui apud illos a populo creantur. <reg>ex</reg> hoc tanto numero
					deductus est nemo. <reg>at</reg> cum illam pecuniam nominatim Flacco datam
					referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se
					perscripsisse dicunt, quod minime convenit. <reg>nam</reg> aut omnia occulte
					referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil
					timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem
					quem contempserant pertimescunt. <reg>si</reg> praetor dedit, ut est scriptum, a
					quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex
					tributo. <reg>numquam</reg> erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam
					rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><milestone unit="para"/><reg>vel</reg> quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis
					amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio
					adsunt neque in decreto nominantur? <reg>non</reg> enim credo significari isto
					loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is
					quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non
					accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua
					civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic
					una in vita commissa sola est? <reg>custos</reg> T. Aufidio praetore in frumento
					publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset,
					celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. <reg>quod</reg> postea quam
					Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem
					de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset,
					Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>atque</reg> ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam
					quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.
						<milestone n="20" unit="chapter"/><reg>fundum</reg> Cymaeum Romae mercatus
					est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil
					praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga,
					iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui
					tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. <reg>ei</reg> cum
					solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris.
						<reg>hic</reg> hercule 'cornici oculum,' ut dicitur. <reg>nam</reg> hunc
					Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit.
						<reg>eius</reg> enim fide sumpsit a Fufiis. <reg>securus</reg> Hermippus
					Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a
					discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>habebat</reg> enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis,quos dimidio
					redderet stultiores quam acceperat; neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei
					nummum ullum crederet. <reg>itaque</reg> cum Roma clam esset profectus multosque
					minutis mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de
					nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse.
						<reg>interim</reg>, neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum
					litteris ad Hermippum venit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida
					petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; hunc
					aestuantem et tergiversantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa
					cognoscitur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>