<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:103</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:103</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="103"><p>O nox illa quam iste est
					dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis!
						<reg>qui</reg> tum animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in
					patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! <reg>sed</reg> quid ea commemoro
					quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis
					terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non
					prosint verum etiam aliquid obsint? <reg>etenim</reg> multo acriorem improborum
					interdum memoriam esse sentio quam bonorum. <reg>ego</reg> te, si quid gravius
					acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. <add>O</add> mea dextera illa, mea
					fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum
					praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar.
						<reg>putavi</reg>, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset,
					salutem certe caram futuram. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>