<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="100"><p><reg>quod</reg> si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego
					vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate
					moveamini. <reg>etenim</reg> opponemus Asiae provinciae primum magnam partem
					eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde
					provinciam Galliam, provinciam Ciliciam, <add>provinciam</add> Hispaniam,
					provinciam Cretam; Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent
					Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia,
					Boeotia; Septimio et Caelio testibus P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris
					integritatisque testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio
					respondebit; annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua vita defendet. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>