<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:87-88</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:87-88</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>itaque</reg> idem ego ille qui vehemens in alios<note>in alios <hi rend="italic">del. Madvig</hi>
                  </note>,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua
				iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors,
				iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil
				feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli;
				misericordia civium adducti tum<note>tum <hi rend="italic">TE</hi>: tunc <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> fuimus tam vehementes quam necesse fuit.
					<reg>salus</reg> esset amissa omnium<note>amissa omnium <hi rend="italic">TE</hi>: omnium amissa <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> una nocte, nisi
				esset severitas illa suscepta. <reg>sed</reg> ut ad sceleratorum poenam amore rei
				publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor<note>ducor <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: adducor <hi rend="italic">b2c</hi>
                  </note>. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="88"><p><reg>nihil</reg> video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna
				multa. <reg>neque</reg> enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad
				vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
				inuratur. <reg>nam</reg> ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet
				ornamenta, quae solacia reliquae vitae<note>reliqua vitae <hi rend="italic">E</hi>:
					vitae reliqua <hi rend="italic">c</hi>
                  </note> quibus laetari ac<note>ac <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: et <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> perfrui possit? <reg>domus</reg> erit,
				credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum
					pristinum<note>pristinum <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> recuperabit. <reg>omnia</reg>, iudices, haec amissa sunt,
				omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate
					occiderunt<note>ceciderunt <hi rend="italic">bc1</hi>
                  </note>. <reg>sed</reg> ne
				exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti
					sceleris<note>sceleris <hi rend="italic">TE</hi>: generis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique
				hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui
				est ei vita sua multo carior metuit<note>ne denique ... metuit <hi rend="italic">TE</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>, cui honoris integros
				fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>