<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:79-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:79-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>nullum</reg> in hac causa testem timemus, nihil quemquam
				scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. <reg>sed</reg> tamen, si nihil vos
				P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. <reg>vestra</reg> enim, qui cum
				summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut
				simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis
					disquisitionibus<note>disceptationibus <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note>
				repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. <reg>quam</reg> vos,
				iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere
				suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad
				poenam et ad salutem vita<note>vita <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> plurimum, quam solam videtis per
					se<note>per se <hi rend="italic">Mommsen</hi>: ipse <hi rend="italic">T</hi>:
					ipsam <hi rend="italic">cett.</hi> ex sua <hi rend="italic">T</hi>: ex vi sua
					(ex nat. sua et in <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) <hi rend="italic">cett., cf.</hi> § 71, <hi rend="italic">Caec.</hi> 88. 104 natura <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: naturaque <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ex sua natura facillime perspici, subito
				flecti fingique non posse. </p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><reg>quid</reg> vero? haec auctoritas—saepe<note>saepe <hi rend="italic">Spengel</hi>: semper <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> enim est de ea
				dicendum, quamquam a me timide modiceque<note>modiceque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: et modice <hi rend="italic">b</hi>:
					modice <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dicetur—quid? inquam<note>inquam <hi rend="italic">om. bc1</hi>
                  </note>, haec auctoritas nostra, qui a ceteris
				coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit?
					<reg>grave</reg> est hoc dictu<note>grave est hoc dictum (<hi rend="italic">corr. Madvig</hi>) fortasse iudices <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> fortasse, iudices, grave, si appetimus
				aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed,
				si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto
					conceditis<note>concedetis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>, iudices,
				ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>