<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:75-76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:75-76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p>
				Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne
				amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant
					ornatae<note>ornatae <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>: ordinatae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, nunc
				sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et
				Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret?
					<reg>non</reg>, inquam, cadit<note>non cadit non inquam cadit <hi rend="italic">cod. H. Stephani</hi>
                  </note> in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc
				vitam, non in hunc hominem ista suspicio. <reg>nova</reg> quaedam illa immanitas
				exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia
				conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi
				sceleris exarsit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>nolite</reg>, iudices,
				arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara
				aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis
				patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae
					forma<note>formas <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                  </note> hominum indutae
				exstiterunt. <reg>perspicite</reg> etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod
				in hac causa dici possit<note>possit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b<foreign xml:lang="grc">χς</foreign></hi>: posset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> vehementius— penitus introspicite
				Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines,
				quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas
				notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum<note>facinorum
					... scelerum <hi rend="italic">T</hi>: scelerum ... facinorum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> reperietis! <reg>ex</reg> magnis et
				diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea
				confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset<note>posset <hi rend="italic">k, Ernesti</hi>: possit <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>;
				neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius
						haec<note><app><lem>haec</lem></app> hoc imperium <hi rend="italic">c2</hi>
                  </note>
				stare potuisse. <reg>itaque</reg> eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei
				publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>