<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:29-41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:29-41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>quod</reg> si illis meis
				praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium
				generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium
				mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non
					modo<note>non modo <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: non solum <foreign xml:lang="grc">πχψ1ς</foreign>: non modo solum <hi rend="italic">cett.</hi>
					(mõ <hi rend="italic">post</hi> nõ <hi rend="italic">omissum turbas
					dedit</hi>)</note> idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem
				consceleratum repressi, sed eo etiam magis<note>magis etiam <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> quod nihil iam<note>iam <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note>
				se simile me vivo conari posse arbitrantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>at</reg><note>ac <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> vero quid ego
					mirer<note>mirer <hi rend="italic">Te</hi>: miror <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus
				primum ipse his fundamentis<note>his fund. ipse <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>
				adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati,
				fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum
				efferatur immoderatione verborum? <reg>qui</reg> cum suppressa voce de scelere P.
					Lentuli<note>P. Lentuli <hi rend="italic">del. Garatoni</hi>
                  </note>, de audacia
				coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis,
				de supplicio<note><app><lem>supplicio</lem></app> de Lentulo <hi rend="italic">add.
						Tea</hi>: P. Lentuli <hi rend="italic">add. cett., del. Halm</hi> (de
					laqueo <hi rend="italic">Reid</hi>)</note>, de carcere magna et queribunda voce
				dicebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>in</reg> quo primum illud
					erat<note>erat illud <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> absurdum quod, cum ea quae
					leviter<note>leniter <hi rend="italic">Sylvius</hi>
                  </note> dixerat vobis
				probare volebat, eos autem<note>autem <hi rend="italic">om. T</hi>
                  </note> qui
				circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita
				illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non
					probabatis<note>probabitis <hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note>. <reg>deinde</reg> alterum iam oratoris
					<add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic">suppl. Reid</hi>
                  </note> vitium non
				videre quid<note>quod <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> quaeque causa postulet.
					<reg>nihil</reg> est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset
				quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. <reg>quod</reg> cum is tribunus
				pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus,
					nemini<note>nemini <hi rend="italic">Te, Schol.</hi>: re ... <hi rend="italic">a <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>gp</hi>: vere <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: nec ... <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>c</hi>: nec (neque <hi rend="italic">k</hi>) hoc <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>c2k</hi>
                  </note> mirum
				est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis<note>facis
					eius modi <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>, non modo talem adulescentem sed in
				ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>sed</reg> reprehendo tamen illud maxime quod isto
				ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi
				Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute<note>comm.
					salute <hi rend="italic">c, Lag.</hi> 9: salute comm. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gesserunt. <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>ecquem</reg>
                  <note>et quem <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. ed. Crat.</hi>
                  </note> tu horum qui adsunt<note>adsunt
						<hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: assunt <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, quibus te contra ipsorum voluntatem
				venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec
						omnia<note><app><lem>omnia</lem></app> omni <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> perire
						voluerit<note><app><lem>voluerit</lem></app><hi rend="italic">fort.</hi> se salvo voluerit (<hi rend="italic">colon numero
						caret</hi>)</note>, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet
				quod salvum esse vellet? <reg>an</reg> vero clarissimum virum generis vestri ac
				nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros<note>ceteros
						<hi rend="italic">e, Schol.</hi>: ceteris <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae
				domesticos hostis, ne ab eis<note>iis <hi rend="italic">k</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ipsa necaretur, necavit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>itaque</reg> attende<note>attende <hi rend="italic">Te</hi>: attende iam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, Torquate, quam
				ego defugiam auctoritatem consulatus mei! <reg>maxima</reg> voce ut omnes exaudire
				possint dico semperque dicam. <reg>adeste</reg>
                  <note>adeste <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: adestote <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omnes animis, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">scripsi</hi>: qui adestis (corpore <hi rend="italic">add. p. mg.,</hi>
					corporibus <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> mg.,
						b1k</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: qui adstatis <hi rend="italic">Reid</hi> (<hi rend="italic">nota q~ turbas dedit, cf. Phil.</hi> iv.
					1)</note>, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque
				vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! <reg>ego</reg>
				consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum
				et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei
				publicae Catilina in castris, in his autem templis atque<note><app><lem>atque</lem></app>
					ac <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> tectis dux Lentulus esset constitutus, meis
				consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine
					dilectu<note>dilectu <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: delectu <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, sine armis,
				sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis<note>confessis <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: confossis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> incensione urbem, internicione civis,
				vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum
				orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum
				exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum
				poena redemi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>an</reg> me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae
				iuratus in maxima contione dixissem? <milestone n="12" unit="chapter"/>
                  <reg>atque</reg> etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te
				amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem<note>ut id <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> omnes exaudiant clarissima voce dicam.
					<reg>harum</reg> omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei
					publicae<note>salute rei p. <hi rend="italic">Te</hi>: communi salute <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: salute <hi rend="italic">ag<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: salute communi <hi rend="italic">bpk</hi>
                  </note> suscepi atque<note>atque <hi rend="italic">Teg</hi>: et
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gessi L. ille Torquatus, cum esset meus
				contubernalis in consulatu<note>in consulatu <hi rend="italic">e</hi>: <hi rend="italic">post</hi> consulatu <hi rend="italic">colon</hi> pro salute
					... consulatu <hi rend="italic">repetit T</hi>: in consulatu cum signifer esset
					iuventutis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> atque etiam in praetura fuisset,
				cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis<note>cum princeps ...
					iuventutis <hi rend="italic">post</hi> exstitit <hi rend="italic">hab.
						codd.</hi>: <hi rend="italic">huc transtuli</hi>
                  </note>, actor<note>actor
						<hi rend="italic">Orelli</hi>: auctor <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Sest.</hi> 61)</note>, adiutor, particeps exstitit;
				parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis
				constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit,
					nusquam<note>nusquam <hi rend="italic">Te</hi>: numquam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus
				adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute<note>virtute animi <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> superaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>videsne</reg> ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem
				bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me
					forte<note>forte a me <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> desciveris, idcirco te a se et a re publica et a
						tua<note><app><lem>tua</lem></app> sua <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>gb1</hi>
                  </note> dignitate deficere patientur.
					<reg>sed</reg> iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet
				ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. <reg>nam</reg> si
				Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi
				eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione<note>orat. illa
						<hi rend="italic">e</hi>
                  </note> in me esset invectus et cum, ut
					initio<note>ut initio <hi rend="italic">Te</hi>: initio ut <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dixi, defensionem meam spoliare auctoritate<note>spoliare
					auct <hi rend="italic">Te</hi>: auct. spoliare <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluisset, etiam si dolor meus<note>meus dolor <hi rend="italic">e</hi>: dolor me meus <hi rend="italic">Orelli</hi>
                  </note>
				respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem
					flagitavisset<note>flagitavisset <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: flagitasset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					</p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>ab</reg><note>ab <hi rend="italic">ec2, Schol.</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. <reg>quis</reg>
				negat? <reg>sed</reg> lege<note>sed lege <hi rend="italic">TEe</hi>: Sullae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> indicium<note>indic. <hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: iudic. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt
				commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. <reg>quaero</reg> num Sullam
				dixerit Cassius. <reg>nusquam</reg>. <reg>sese</reg> aiunt quaesisse de Cassio quid
				Sulla sentiret. <reg>videte</reg> diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque
				non nossent ac tantum audissent<note>audivissent <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>
				eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem<note>esse quaesiverunt
					essentne eadem <hi rend="italic">TEe<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>:
					qui fuerant (-unt <hi rend="italic">a</hi>) esse (-ent <hi rend="italic">a</hi>) in eodem <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluntate.
					<reg>quid</reg> tum Cassius? <reg>si</reg> respondisset idem sentire et secum
				facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere.
					<reg>quid</reg> ita? <reg>quia</reg>, qui barbaros homines ad bellum impelleret,
				non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid
				suspicari viderentur<note>suspicari viderentur <hi rend="italic">TEe</hi>:
					suspicarentur <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>non</reg> respondit tamen una facere Sullam.
					<reg>etenim</reg> esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem
				facere Sullae<note>Sullae <hi rend="italic">ante</hi> nullam <hi rend="italic">hab. e, <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> mg., ante</hi> facere <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> nullam nisi
				admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria
				Cassio non fuisse. <reg>si</reg> nobilitas hominis, si adflicta<note>afflicta <hi rend="italic">eb1c2k, p mg.</hi>: afflata <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres
				fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut
				arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum
				conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non
				prius Autronium quam Sullam nominavisset<note>nominavisset <hi rend="italic">Te</hi>: nominasset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>iam</reg> vero illud minime probari<note>minime probari <hi rend="italic">e</hi>: probari minime <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi
				aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum
				appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. <reg>sed</reg> tamen
						quid<note><app><lem>quid</lem></app> quod <hi rend="italic">T</hi>
                  </note>
					respondit<note>responderit <hi rend="italic">Tg</hi>
                  </note> de Sulla Cassius?
					<reg>se</reg> nescire certum. '<reg>non</reg> purgat,' inquit. <reg>dixi</reg>
				antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi<note>mihi
						<hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> criminosum videretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>sed</reg> ego in iudiciis et in<note>et in <hi rend="italic">Te</hi>: et <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
					quaestionibus<note>in quaestionibus et indiciis <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> non hoc quaerendum arbitror, num purgetur
					aliquis<note>aliqui <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note>, sed<note>sed <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italic">Schol.</hi>: et <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> num arguatur. <reg>etenim</reg> cum se
					negat<note>se negat <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: negat se <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> scire
				Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? '<reg>sublevat</reg> apud
				Gallos.' <reg>quid</reg> ita? '<reg>ne</reg> indicent.' <reg>quid</reg>
                  <note>quod
						<hi rend="italic">Te</hi>
                  </note>? si periculum esse putasset ne illi umquam
				indicarent, de se<note>se <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> ipse<note>ipse <hi rend="italic">T, Ernesti</hi>: ipso <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				confessus esset? '<reg>nesciit</reg>
                  <note>nescit <hi rend="italic">T</hi> videlicet
						<hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: <hi rend="italic">om. e</hi>: iudices <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				videlicet.' <reg>credo</reg> celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe
				sciebat; etenim<note>etenim <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: et ea <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> domi eius
				pleraque conflata esse constabat. <reg>qui</reg>
                  <note><app><lem>qui</lem></app> quia <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> negare noluit esse in eo numero Sullam quo
				plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se<note>se <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> (<hi rend="italic">post</hi> nescire <hi rend="italic">suppl.
					Lambinus</hi>)</note> nescire dixit. <reg>atque</reg>
                  <note>atque <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b1</hi>: atqui <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus
				scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse<note>esse vim <hi rend="italic">ec</hi>
                  </note> negationis huius quam si<note>quam tum si <hi rend="italic">c2</hi>
                  </note> extra coniurationem hunc esse se scire dixisset.
					<reg>nam</reg> cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de
				aliquo purgatio debet videri. <reg>sed</reg> iam non quaero purgetne Cassius Sullam;
				illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio<note>indicio <hi rend="italic">Te</hi>: iudicio <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					</p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>exclusus</reg> hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait
				me aliter ac dictum sit<note>sit <hi rend="italic">Te, Schol.</hi>: est <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> in tabulas publicas rettulisse. O di
				immortales!—vobis enim tribuo<note>tribuo <hi rend="italic">T</hi>: tribuam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> quae vestra sunt, nec vero possum meo
					tantum<note>tantum meo <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> ingenio dare ut tot res
				tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae
				mea sponte dispexerim<note>dispex. <hi rend="italic">ea<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2k</hi>: despex. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>—vos
				profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab
				omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae
					convertistis<note>convertistis <hi rend="italic">Te</hi>: contulistis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, vos denique in tantis tenebris erroris et
				inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis<note>menti meae praetul. <hi rend="italic">Te</hi>: praetul. menti meae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>vidi</reg> ego hoc,
						iudices<note><app><lem>iudices</lem></app> vidi <hi rend="italic">Ta</hi>: <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note>, nisi recenti memoria senatus auctoritatem
				huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus
				neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis
					patrimoni<note>patrimonii <hi rend="italic">Te, Schol.</hi>: patrimonio <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> naufragus, inimicus oti, bonorum hostis,
				aliter indicata<note>indic. <hi rend="italic">Ta</hi>: iudic. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum
				quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem<note>aliquem <hi rend="italic">hoc loco hab. Tec, post</hi> malorum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> suorum malorum invenire. <reg>itaque</reg> introductis in
				senatum indicibus constitui<note>institui <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note>
				senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>