<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.14-4.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.14-4.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>sed</reg> ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non
							possum. <reg>iaciuntur</reg> enim voces quae perveniunt ad auris meas
							eorum qui vereri videntur ut<note><app><lem>ut</lem></app> ut non <hi rend="italics">hl</hi>2: ne non <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die
							transigenda. <reg>omnia</reg> et provisa et parata et constituta
								sunt<note>sunt <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2<hi rend="italics">x</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note>, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum
							multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad
							communis fortunas conservandas voluntate. <reg>omnes</reg> adsunt omnium
							ordinum homines, <add>omnium generum<note>omnium generum <hi rend="italics">Putsche: om. codd.</hi>
								</note>,</add> omnium denique<note>denique <hi rend="italics">om.
									A</hi>
							</note> aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni
							omnes aditus huius templi ac loci<note>loci ac templi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note>. <reg>causa</reg> est enim post urbem conditam haec inventa sola
							in qua omnes sentirent<note>sentirent <hi rend="italics">lox</hi>:
								sentire <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">tu</hi>: sentiunt <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: sentire videmus <hi rend="italics">Nohl</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 19)</note> unum atque idem praeter eos
							qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli
							perire voluerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>hosce</reg> ego homines excipio et secerno libenter, neque in
							improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto.
								<reg>ceteri</reg> vero, di immortales! qua frequentia, quo studio,
							qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt!
								<reg>quid</reg> ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita
							summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae
							certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad
							societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec
							causa coniungit. <reg>quam</reg> si coniunctionem in consulatu
							confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis
							nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem
							esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video
							tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum
							casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis
							ad salutem communem esse conversos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>omnis</reg> ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum.
								<reg>quis</reg> est enim cui non haec templa, aspectus urbis,
							possessio libertatis, lux denique haec ipsa et<note><app><lem>et</lem></app> et hoc <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2<hi rend="italics">x</hi>
							</note> commune patriae solum cum<note>cum <hi rend="italics">ox</hi>:
								non <hi rend="italics">h</hi> (<hi rend="italics">om.</hi> non <hi rend="italics">post</hi> cui): <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note> sit carum tum vero dulce atque iucundum? 
					<milestone unit="chapter" n="8"/>
							<reg>operae</reg> pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum
							studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere<note><app><lem>vere</lem></app> verum <hi rend="italics">AV: om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>:</note> hanc suam patriam
								esse<note>esse <hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>, <hi rend="italics">post</hi>
								suam <hi rend="italics">hab. a, post</hi> iudicant <hi rend="italics">t</hi>
							</note> iudicant quam quidam<note>quidam <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hl</hi>: qui (quã <hi rend="italics">V</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> hic nati, et summo nati loco<note>loco nati <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">o</hi>
							</note>, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt.
								<reg>sed</reg> quid ego hosce ordines atque homines<note>hosce
								ordines atque homines <hi rend="italics">V</hi>: huiusce ordinisque
								homines <hi rend="italics">A</hi>: huiusce ordinis hominesque a:
								huiusce ordinis homines (<hi rend="italics">om.</hi> homines <hi rend="italics">u</hi>) <hi rend="italics">l</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: hosce homines ordinesque
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: hosce ordines hominesque <hi rend="italics">i</hi>
							</note> commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica,
							quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae
							defendendam excitavit? <reg>servus</reg> est nemo, qui modo<note><app><lem>modo</lem></app> nunc modo <hi rend="italics">AV</hi>: non modo <hi rend="italics">ah</hi>
							</note> tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium
							perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum<note>tantum
								quantum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>
							</note> audet<note>audeat <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> et quantum<note>quantum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>1<hi rend="italics">x</hi>: in quantum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> potest conferat ad salutem<note>communem <hi rend="italics">post</hi> salutem <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h, ante</hi> salutem <hi rend="italics">x</hi>
							</note> voluntatis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>qua</reg> re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est,
							lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare
							sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem
							coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri
							aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et
							quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum<note>illum
								suum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2<hi rend="italics">x</hi>
							</note>, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse
							velint. <reg>multo</reg> vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt,
								immo<note>immo <hi rend="italics">cod. Oxon. Dorvill.</hi> 79 <hi rend="italics">sup. lin., et unus cod. Halmii</hi>: nisi <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum
							amantissimum est oti. <reg>etenim</reg> omne instrumentum, omnis opera
							atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si
							quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum
							fuit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani
							praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete.
					
					<milestone unit="chapter" n="9"/>
							<reg>habetis</reg> consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex
							media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum.
								<reg>omnes</reg> ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate<note><app><lem>voluntate</lem></app> voluntate studio virtute <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note>, voce consentiunt. <reg>obsessa</reg> facibus et telis impiae
							coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se,
							vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras
							Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum
							templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
								<reg>praeterea</reg> de vestra vita, de coniugum vestrarum atque
							liberorum anima, de fortunis omnium<note>omnibus <hi rend="italics">x</hi>
							</note>, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>habetis</reg> ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper
							facultas datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum
							Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque
							idem sentientem. <reg>cogitate</reg> quantis laboribus fundatum
							imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum
							benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene<note>quam paene
									<hi rend="italics">h</hi>
							</note> delerit. <reg>id</reg> ne umquam posthac non modo non<note><app><lem>modo non</lem></app> modo <hi rend="italics">ltux</hi>
							</note> confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die
							providendum est<note>est <hi rend="italics">A</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hox: om. cett.</hi>
							</note>. <reg>atque</reg> haec, non ut vos qui mihi studio paene
							praecurritis excitarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in
							re publica princeps officio functa consulari videretur. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="10"/><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>nunc</reg> ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam.
								<reg>ego</reg>, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse
							permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam
							turpem iudico<note>turpem iudico <hi rend="italics">scripsi</hi>: esse
								turpem iudico <hi rend="italics">At</hi>: iudico esse turpem
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: esse iudico turpem <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> et infirmam<note><app><lem>et infirmam</lem></app> et contemptam <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi>
							</note> et abiectam. <reg>quod</reg> si aliquando alicuius furore et
							scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
							dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres
							conscripti, paenitebit. <reg>etenim</reg> mors, quam illi<note><app><lem>illi</lem></app> illi mihi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: mihi illi <hi rend="italics">x</hi>
							</note> fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem
							quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus; ceteris
							enim semper bene gesta<note>gestae <hi rend="italics">AV</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note>, mihi uni conservata re publica<note>conservatae rei p. <hi rend="italics">V</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> gratulationem decrevistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>sit</reg> Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal
							in Africam redire atque Italia<note>ex Italia <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus qui
							duas urbis huic imperio infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit,
							habeatur vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus quondam
							et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius qui bis
							Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus
							Pompeius cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus
							regionibus ac terminis continentur: erit profecto inter horum laudes
							aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis
							provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absunt
							habeant quo victores revertantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>quamquam</reg> est uno loco condicio melior externae victoriae quam
							domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti<note><app><lem>recepti</lem></app> recepto <hi rend="italics">h</hi>: recepti in amicitiam
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero civium
							dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum
							a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio
							placare possis. <reg>qua</reg> re mihi cum perditis civibus aeternum
							bellum susceptum esse video. <reg>id</reg> ego vestro bonorumque omnium
							auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui
							servatus est sed in<note>in <hi rend="italics">x cod. S. Marci</hi> 255
									<hi rend="italics">sup. lin.: om. cett.</hi>
							</note> omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me
							atque a meis facile propulsari posse confido. <reg>neque</reg> ulla
							profecto tanta vis reperietur quae coniunctionem<note>coniunctionem
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: conductionem <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum
							omnium confringere et labefactare possit. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="11"/><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia
							quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus quae sunt a me
							propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque<note><app><lem>hospitiisque</lem></app> hospitesque <hi rend="italics">AV</hi>: hospitibusque <hi rend="italics">h</hi>
							</note> provincialibus quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor
							quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus
							studiis proque hac quam perspicitis<note>prospicitis <hi rend="italics">abt</hi>: conspicitis <hi rend="italics">h</hi>
							</note> ad conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius
							temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in
							vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor.
								<reg>quod</reg> si meam spem vis improborum fefellerit atque
							superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit
							praesidi non solum ad salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui
							haec omnia suo solius<note>solius <hi rend="italics">lx</hi>: solus <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> periculo conservarit illum filium esse<note>esse filium <hi rend="italics">Zielinski</hi>
							</note> memineritis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quapropter</reg> de summa salute vestra
								populique Romani, de vestris
							coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de
							totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute
							Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis,
							ac fortiter. <reg>habetis</reg> eum consulem qui et parere vestris
								decretis<note>decretis <hi rend="italics">om. A in lac.</hi>
							</note> non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et
							per se ipsum praestare possit<note>quoad possit <hi rend="italics">h</hi>
							</note>.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>