<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.10-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.10-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>hanc</reg> autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et
							aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego
							nimium id longum videretur<note>videretur <hi rend="italics">tx</hi>:
								videri <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <milestone unit="chapter" n="5"/>
							<reg>ac</reg> ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a
							quoque dicebantur datae. <reg>primo</reg>
							<note>primum <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> ostendimus Cethego: signum<note>Cethego: signum <hi rend="italics">Müller</hi> (<hi rend="italics">ita AVo</hi>):
								Cethego signum: <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> cognovit. <reg>nos</reg> linum<note><app><lem>linum</lem></app> lignum <hi rend="italics">Vh<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> incidimus; legimus. <reg>erat</reg> scriptum ipsius manu
							Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset
							facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati
								recepissent<note>recepissent <hi rend="italics">Muretus</hi>:
								praecepissent <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note>. <reg>tum</reg> Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de
							gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa<note>deprehensae <hi rend="italics">ux</hi>
							</note> respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
							studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus
								conscientia<note>conscientia convictus <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> repente conticuit. <reg>introductus</reg>
							<note>introductus est <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> Statilius cognovit et signum et manum suam. <reg>recitatae</reg>
							sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. <reg>tum</reg>
							ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum.
								<reg>adnuit</reg>. ‘<reg>est</reg> vero’ inquam ‘notum
								quidem<note>quidem <hi rend="italics">om. Votx, ante</hi> notum <hi rend="italics">hab. h</hi>1</note> signum, imago avi tui,
							clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te
							a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>leguntur</reg> eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque
							litterae. <reg>si</reg> quid de his rebus dicere vellet, feci
							potestatem. <reg>atque</reg> ille primo quidem negavit; post autem
							aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a
							Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent,
							itemque a<note>item a a</note> Volturcio. <reg>qui</reg> cum illi
							breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque
							venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis<note>fatis
									<hi rend="italics">x</hi>: fastis <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta
							conscientiae vis esset ostendit. <reg>nam</reg>, cum id posset
							infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
								<reg>ita</reg> eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio
							qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque
							deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam
							datas esse dicebat. <reg>atque</reg> ibi vehementissime perturbatus
							Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. <reg>erant</reg>
								autem<note>autem scriptae <hi rend="italics">htux</hi>
							</note> sine nomine, sed ita: ‘<reg>quis</reg>
							<note>quis <hi rend="italics">abho</hi>: qui <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> sim scies ex eo quem ad te misi. <reg>cura</reg> ut vir sis et
							cogita quem in locum sis progressus. <reg>vide</reg> ecquid<note>vide
								ecquid <hi rend="italics">Halm</hi>: vide et quid <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">o</hi>: et vide quid <hi rend="italics">htux</hi>
							</note> tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas,
							etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter
							respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant
							negavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>ac</reg> mihi quidem,
								Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia
							sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum
							multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. <reg>sic</reg>
							enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter
							sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari<note><app><lem>indicare se ipsi</lem></app> ipsi a se <hi rend="italics">tux</hi>
							</note> sed indicare se ipsi viderentur. 
					<milestone unit="chapter" n="6"/>
							<reg>indiciis</reg> expositis atque editis, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. ao</hi>
							</note>, senatum consului de summa re publica<note><app><lem>re p.</lem></app> rei p. <hi rend="italics">h</hi>: rei p. salute <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac
							fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
								<reg>et</reg> quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex
							memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>primum</reg> mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute,
							consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
								<reg>deinde</reg>
							<choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Flaccus et <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aius</ex></expan></choice> Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus
							essem, merito ac iure laudantur. <reg>atque</reg> etiam viro forti,
							conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis
							participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset.
								<reg>atque</reg> ita censuerunt ut <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur;
							itemque uti <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aius</ex></expan></choice> Cethegus, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Statilius, <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Gabinius qui<note>qui <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: <hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc
							decretum est in <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat,
							in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse
							erat indicatum, in <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex></expan></choice> Furium qui est ex eis colonis<note>colonis <hi rend="italics">l</hi>: coloniis <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> quos<note>quos <hi rend="italics">Naugerius</hi>: quas <hi rend="italics">mei</hi>
							</note> Faesulas <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Sulla deduxit, in <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uintum</ex></expan></choice> Annium<note>Annium <hi rend="italics">Halm</hi> (<hi rend="italics">cf. Sall. Cat.</hi> 50): Manlium <hi rend="italics">codd.</hi>: Magium <hi rend="italics">Sylvius</hi> (<hi rend="italics">cp. Fam.</hi> iv. 12,
								2)</note> Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac
							Allobrogum sollicitatione versatus, in <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex></expan></choice> Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium
							perductos esse constabat. <reg>atque</reg> ea lenitate senatus est usus,
							Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum
							hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
							reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>atque</reg> etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum
							merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam
							togato contigit, et his decreta verbis est<note>est, Quirites, quod <hi rend="italics">tx</hi>
							</note>: ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’
								<reg>quae</reg> supplicatio si cum ceteris
								supplicationibus<note>supplicationibus <hi rend="italics">mei</hi>:
									<hi rend="italics">del. Halm</hi>
							</note> conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta<note>gestae
								(-e a) <hi rend="italics">Val</hi>1</note>, haec una conservata re
								publica<note>rei p. <hi rend="italics">C</hi>
							</note> constituta est. <reg>atque</reg> illud quod faciendum primum
							fuit factum atque transactum est. <reg>nam</reg>
							<choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Lentulus, quamquam patefactis<note>patefacta a: patefacta re
									<hi rend="italics">coni. Halm</hi>
							</note> indiciis, confessionibus<note>et confessionibus <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis
							amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aio</ex></expan></choice> Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice>
							<note>C. <hi rend="italics">tux</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note> Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem
							occideret, ea nos religione in privato <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Lentulo puniendo liberaremur. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="7"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>nunc</reg> quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
							belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare
							debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis
							periculis concidisse. <reg>quem</reg> quidem ego cum ex urbe pellebam,
							hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublii</ex></expan></choice> Lentuli somnum<note>somnum <hi rend="italics">b</hi>1: somnium
									<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> nec <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex></expan></choice>
							<note>L. <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: C. <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Cassi adipes<note>adipes <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>:
								alipes <hi rend="italics">CAmg</hi>: aupes <hi rend="italics">V</hi>: <hi rend="italics">om. A1h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi> (<hi rend="italics">in lac. A</hi>)</note> nec <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex></expan></choice> Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. <reg>ille</reg>
							erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus
							continebatur. <reg>omnia</reg> norat, omnium aditus tenebat; appellare,
							temptare, sollicitare poterat, audebat. <reg>erat</reg> ei<note><app><lem>ei</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ls</hi>: <hi rend="italics">om. b</hi>
							</note> consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque
								manus<note>neque manus neque lingua <hi rend="italics">ah</hi> (<hi rend="italics">contra Schol.</hi>)</note> deerat. <reg>iam</reg>
							ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos
							habebat. <reg>neque</reg> vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat:
							nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret;
							frigus, sitim, famem ferre poterat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>hunc</reg> ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam
							callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem
							nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam
							id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a
							cervicibus vestris<note>vestris cervicibus <hi rend="italics">bs</hi>
							</note> depulissem. <reg>non</reg> ille nobis Saturnalia constituisset,
							neque tanto<note>tanti <hi rend="italics">htx</hi>
							</note> ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque
							commisisset ut signum, ut litterae suae testes<note>testes denique <hi rend="italics">tux</hi>
							</note> manifesti sceleris deprehenderentur. <reg>quae</reg> nunc illo
							absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam
							palam inventum quam haec in tota<note>in tota <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">hot</hi>: tanta in <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ux</hi>
							</note> re publica coniuratio manifesto comprehensa<note>comprehensa <hi rend="italics">Nohl</hi>: inventa comprehensa <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: inventa atque comprehensa <hi rend="italics">ho</hi>: inventa atque deprehensa <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">tux</hi>
							</note> est. <reg>quod</reg> si Catilina in urbe ad hanc diem
							remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque
							obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset,
							neque nos umquam, cum<note><app><lem>cum</lem></app> dum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ux</hi>
							</note> ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta
							pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="8"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>quamquam</reg> haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut
							deorum immortalium nutu atque<note>nutu atque <hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
							</note> consilio et gesta et provisa esse videantur. <reg>idque</reg>
							cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur<note>videtur <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>x</hi>:
								videretur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">otu</hi>
							</note> humani<note>humanis (<hi rend="italics">om. u</hi>) consiliis
									<hi rend="italics">htux</hi> tantam molem rerum gubernatio
								consequi <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita
							praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene
							oculis videre possimus<note>possemus <hi rend="italics">h</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note>. <reg>nam</reg> ut illa omittam, visas nocturno tempore ab
							occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus
							relinquam, ut omittam cetera<note><app><lem>relinquam, ut omittam cetera</lem></app> ceteraque <hi rend="italics">tux</hi>
							</note> quae tam<note><app><lem>tam</lem></app> ita <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note> multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere
							di immortales viderentur, hoc certe, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">C1</hi> (qui <hi rend="italics">C</hi>) <hi rend="italics">l<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note>, quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum
							est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>nam</reg> profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus
							compluris in<note>in <hi rend="italics">tux</hi>: inde <hi rend="italics">o</hi>: de <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Capitolio res de caelo esse percussas, cum et<note>cum et <hi rend="italics">bshtx</hi>: et cum <hi rend="italics">Cl</hi>: et
								tum <hi rend="italics">AVao</hi>
							</note> simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum
							deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam<note><app><lem>et tactus etiam</lem></app> tactus est etiam <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								<hi rend="italics">et Servius ad Ecl.</hi> i. 17</note> ille qui
							hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum<note>auratum <hi rend="italics">CAV</hi> lactentem <hi rend="italics">Vhtu</hi>
							</note> in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem
							fuisse meministis. <reg>quo</reg> quidem tempore cum haruspices ex tota
							Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum
							civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare
							dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata
							ipsa flexissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>itaque</reg> illorum responsis tum et ludi per decem dies facti
							sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est.
								<reg>idemque</reg> iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in
								excelso<note>celso <hi rend="italics">Aahx</hi>
							</note> conlocare et contra atque antea<note>ante <hi rend="italics">aoux: om. h</hi>
							</note> fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud
							signum quod videtis solis ortum et forum curiamque<note><app><lem>curiamque</lem></app> curiam<hi rend="italics">Aa</hi>: et curiam <hi rend="italics">V</hi>
							</note> conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra
							salutem urbis atque imperi inlustrarentur<note>ita inlustrarentur <hi rend="italics">coni. Halm</hi> (ita <hi rend="italics">ante</hi>
								collocandum <hi rend="italics">hab. ux</hi>)</note> ut a senatu
							populoque Romano perspici possent. <reg>atque</reg> illud signum
								conlocandum<note>conlocatum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
							</note> consules illi locaverunt<note>locaverunt <hi rend="italics">x</hi>: collocaverunt <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: statuerunt <hi rend="italics">otu</hi>
							</note>; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus
							neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>