<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.6-2.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.6-2.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>video</reg> cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis
							agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis
							atque incendiorum depoposcerit. <reg>omnia</reg> superioris noctis
							consilia ad me perlata<note>delata <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note> esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse
							pertimuit, profugit: hi<note>hi <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								</hi>
							</note> quid exspectant? <reg>ne</reg> illi vehementer errant, si illam
							meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. 			
									<milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="4"/>
							<reg>quod</reg> exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse
							aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si<note>si
									<hi rend="italics">del. Madvig</hi>
							</note> quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet.
								<reg>non</reg> est iam lenitati<note>lenitati <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: lenitatis <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> locus; severitatem res ipsa flagitat. <reg>unum</reg> etiam nunc
							concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam
							miserum tabescere. <reg>demonstrabo</reg> iter: Aurelia via profectus
							est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam
								urbis<note>urbis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: huius urbis <hi rend="italics">l</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: urbis huius <hi rend="italics">bs</hi>
							</note> eiecerit! <reg>uno</reg> me hercule Catilina exhausto
								levata<note>levata <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: relevata <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> mihi et recreata res publica videtur. <reg>quid</reg> enim mali
							aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis
							tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis
							parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis
							ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor
							iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum
							Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce
							annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>iam</reg> vero quae tanta umquam in ullo<note>ullo <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: ullo homine <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat
							turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum
							libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam
							adiuvando pollicebatur. <reg>nunc</reg> vero quam subito non solum ex
							urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
							conlegerat! <reg>nemo</reg> non modo Romae sed ne ullo quidem<note>ne
								ullo quidem <hi rend="italics">unus cod. Halmii et cod. S.
									Marci</hi> 255: ne ullo (nullo <hi rend="italics">unus
								det.</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad
							hoc incredibile sceleris foedus asciverit. </p></div><milestone unit="chapter" n="5"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>atque</reg> ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere
							possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se
							non intimum Catilinae esse fateatur<note>esse fateatur <hi rend="italics">ahotu</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note>, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope
							sodalem fuisse commemoret. <reg>atque</reg> idem tamen stuprorum et
							scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis
							perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque
							instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret<note>consumeret
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>2: consumerentur <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>hunc</reg> vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint
							desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
							fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! <reg>non</reg> enim iam
							sunt mediocres hominum libidines, non humanae et<note>et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: ac <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia,
							nisi rapinas. <reg>patrimonia</reg> sua profuderunt, fortunas suas
								obligaverunt<note>obligurierunt <hi rend="italics">cod. Mureti</hi>
							</note>; res eos iam pridem<note><app><lem>pridem</lem></app> deseruit <hi rend="italics">add. ao2</hi>: defecit <hi rend="italics">add. x2</hi>
							</note>, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in
							abundantia libido permanet<note>manet <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note>. <reg>quod</reg> si in vino et alea comissationes solum et
							scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent
							ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris
							insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios<note>ebrios <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: ebriosos <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi<note>mihi <hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino
							languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati
							stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quibus</reg> ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu
							improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane
							aut certe appropinquare. <reg>quos</reg> si meus consulatus, quoniam
							sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa
							saecula propagarit rei publicae. <reg>nulla</reg> enim est<note>est enim
									<hi rend="italics">V</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano
							facere possit. <reg>omnia</reg> sunt externa unius virtute terra marique
							pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt<note>intus insidiae
								sunt <hi rend="italics">om. CAV</hi>
							</note>, intus inclusum periculum est, intus est hostis. <reg>cum</reg>
							luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. <reg>huic</reg>
							ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum
							perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae
							resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere<note>manare <hi rend="italics">Manutius</hi>
							</note>. <reg>proinde</reg> aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe
							et in eadem<note><app><lem>et in eadem</lem></app> in eadem <hi rend="italics">AVo</hi>
							</note> mente permanent, ea quae merentur exspectent. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="6"/><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>at</reg> etiam sunt qui dicant, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>
							</note>, a me eiectum esse Catilinam<note>eiectum esse Catilinam <hi rend="italics">scripsi:</hi> in exsilium <hi rend="italics">ante</hi> esse <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italics">post</hi>
								Catilinam <hi rend="italics">h, ante</hi> eiectum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <reg>quod</reg> ego si verbo adsequi possem, istos ipsos
							eicerem qui haec loquuntur. <reg>homo</reg> enim videlicet timidus aut
							etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in
							exsilium iussus est, paruit<note>paruit, ivit <hi rend="italics">graevius</hi>
							</note>. <reg>quin</reg>
							<note>quin <hi rend="italics">scripsi</hi>: qui <hi rend="italics">AVo</hi>2: quid ut <hi rend="italics">ah</hi>: qui (quod <hi rend="italics">o</hi>1) ut <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> Quirites</note> hesterno die, cum domi
							meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris
								convocavi<note>convocavi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>: vocavi <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, rem omnem ad patres conscriptos detuli. <reg>quo</reg> cum
							Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis
							denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum
							hostem? <reg>quin</reg> etiam principes eius ordinis partem illam
							subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>hic</reg> ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium
							eicio quaesivi a Catilina in<note><app><lem>in</lem></app> an <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h et Schol. Gron.</hi>: an in <hi rend="italics">o</hi>: <hi rend="italics">om. Priscian. K.</hi> iii. 249,
								275</note> nocturno conventu ad <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Laecam fuisset necne. <reg>cum</reg> ille homo audacissimus
							conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte
							egisset, ubi fuisset<note>ubi fuisset <hi rend="italics">om. x et
									Priscian. K.</hi> iii. 250</note>, quid in proximam<note>in
								proxima <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: proxima <hi rend="italics">Priscian.</hi>
							</note> constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli
							descripta edocui. <reg>cum</reg> haesitaret, cum teneretur, quaesivi
							quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum
							securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam
							argenteam cui ille etiam sacrarium<note>sacrarium <hi rend="italics">x</hi>: scelerum <hi rend="italics">post</hi> sacr. <hi rend="italics">add. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>hot,
									ante</hi> sacr. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> domi suae fecerat scirem esse praemissam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>in</reg> exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum
								videram<note>videram <hi rend="italics">AV</hi>: videbam <hi rend="italics">cett. et Diomedes K.</hi> i. 470</note>?
								<reg>etenim</reg>, credo, Manlius iste centurio qui in agro
							Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa
							castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium
							se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert<note>confert <hi rend="italics">AVb</hi>: conferet <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. 	
					<milestone unit="chapter" n="7"/>
						O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae
							rei publicae! <reg>nunc</reg> si <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac
							debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos,
							consilium belli faciendi abiecerit, et ex<note><app><lem>et ex</lem></app> ex <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: et <hi rend="italics">o1</hi>
							</note> hoc cursu sceleris ac<note>ac <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> belli iter ad fugam atque in exsilium<note>atque exsilium <hi rend="italics">Aah</hi>
							</note> converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non
							obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque
							depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et
							minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum<note><app><lem>miserum</lem></app> timidum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi> (<hi rend="italics">contra Priscian.
									K.</hi> iii. 246)</note>, me non diligentissimum consulem sed
							crudelissimum tyrannum existimari velint!</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>est</reg> mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae
							tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii
							periculum depellatur. <reg>dicatur</reg> sane eiectus esse a me, dum
							modo eat in exsilium. <reg>sed</reg> mihi credite, non est iturus.
								<reg>numquam</reg> ego ab<note>ab <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: a <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae
								relevandae<note>levandae <hi rend="italics">x et Schol. Gron.</hi>
							</note> causa ut <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare
							audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi
							sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius<note>potius <hi rend="italics">om. CAV</hi>
							</note> quam quod eiecerim. <reg>sed</reg> cum sint homines qui illum,
							cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid
							dicerent? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quamquam</reg> isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam
							hoc queruntur quam verentur. <reg>nemo</reg> est istorum tam misericors
							qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. <reg>ille</reg>
							autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen
							latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. <reg>nunc</reg>
							vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque
							acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut
							eat in exsilium quam queramur. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>