<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.28-3.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.28-3.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>atque</reg> haec omnia sic agentur<note>agentur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: agentur, Quirites <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum
							intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum
							me uno togato duce et imperatore sedetur. <reg>quod</reg> ego sic
							administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus
							quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. <reg>sed</reg>
							si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario
							de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto
							et tam insidioso bello vix optandum videtur<note>videtur <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ux</hi>:
								videretur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ot</hi>
							</note>, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes
							salvi esse possitis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>quae</reg> quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis
							fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum
							immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem
							sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab
							externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque
							auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. <reg>quos</reg> vos,
							Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem
							pulcherrimam florentissimam potentissimamque<note>florentissimam
								potentissimamque (-mamque et potent. <hi rend="italics">o</hi>) <hi rend="italics">Ch<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: florentissimamque <hi rend="italics">AVa<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi>
							</note> esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique
							superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant. </p></div></div><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><head>IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA HABITA AD POPVLVM</head><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="1"/><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><reg>rem</reg> publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona,
							fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi
							imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum
							immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e
							flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis
							conservatam ac restitutam videtis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>et</reg> si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies
							quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa
							laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum
							voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad
							deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos
							posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam
							amplificatamque servavit. <reg>nam</reg> toti urbi, templis, delubris,
							tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,
							idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus<note>rettudimus
								(retu-) <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: retrosimus <hi rend="italics">h</hi>:
								retrudimus <hi rend="italics">bstou</hi>
							</note> mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>quae</reg> quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt
							per me, vobis iam exponam breviter<note>breviter <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: breviter, Quirites, <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> ut et quanta et quam manifesta<note>et quam manifesta <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>t</hi>
							</note> et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui
								et<note>qui et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">bu</hi>: et qui <hi rend="italics">h</hi>: qui
									<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> ignoratis et exspectatis scire possitis. 
					<milestone unit="para"/>
							<reg>principio</reg>, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum
							sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae
							reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in
							tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. 
					
					<milestone unit="chapter" n="2"/>
							<reg>nam</reg> tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor
							huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — ,
							sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum
							simul exituram aut eos qui restitissent<note><app><lem>restitissent</lem></app> remansissent <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> infirmos sine illo ac debilis fore putabam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>atque</reg> ego, ut<note>ut <hi rend="italics">bs<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: <hi rend="italics">om. ahl</hi>
							</note> vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam,
							eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque
							consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut,
							quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris
							minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum
							animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum
							videretis. <reg>itaque</reg> ut comperi legatos Allobrogum belli
							Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis
							eodemque itinere cum litteris mandatisque<note>cum litteris mandatisque
									<hi rend="italics">post</hi> civis <hi rend="italics">ponit
									Nohl</hi>
							</note> ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex></expan></choice>
							<note><app><lem>esse T.</lem></app> esse <hi rend="italics">Vh<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi> ad Catilinam <hi rend="italics">ante</hi> esse <hi rend="italics">hab. bs, post</hi> litteras <hi rend="italics">h</hi>: <hi rend="italics">del. Richter</hi>
							</note> Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras,
							facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego
							semper optabam ab dis immortalibus, tota<note>tota <hi rend="italics">hx</hi>: ut toa <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf. Madvig ad Fin.</hi> iii. 43, <hi rend="italics">Ac.</hi> ii. 48. 139)</note> res non solum a me
							sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>itaque</reg> hesterno die <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Flaccum et <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice> Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei
							publicae viros, ad me vocavi, rem<note>rem omnem <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> exposui, quid fieri placeret ostendi. <reg>illi</reg> autem, qui
							omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione
							ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte
							ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita
								bipertito<note>bipertiti <hi rend="italics">bsh<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset.
								<reg>eodem</reg> autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos
							fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos
							adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio<note>re
								(r.) p. praesidio <hi rend="italics">AV<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ho</hi>: re publica, praesidio <hi rend="italics">Muretus</hi>
							</note> cum gladiis miseram.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>interim</reg> tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium
							magno comitatu legati Allobroges<note>Allobroges <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>: Allobrogum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus;
								ducuntur<note>educuntur <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi> et <hi rend="italics">ante</hi> ab illis <hi rend="italics">sup. lin. hab. l., om. h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> et ab illis gladii et a nostris. <reg>res</reg> praetoribus erat
							nota solis, ignorabatur a ceteris. 
					<milestone unit="chapter" n="3"/>
							<reg>tum</reg> interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat
								commissa<note>quac erat commissa <hi rend="italics">del. Halm cum
									duobus dett.</hi>
							</note> sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris
							signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam
							dilucesceret, deducuntur. <reg>atque</reg> horum omnium scelerum
							improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
								nihil<note>nihil tum <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Statilius et post eum Cethegus<note>C. Cethegus <hi rend="italics">pauci dett.</hi>
							</note>; tardissime autem Lentulus<note>P. Lentulus <hi rend="italics">Eberhard</hi>
							</note> venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem
							proxima nocte vigilarat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>cum</reg> summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re
							frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad
							senatum deferri<note><app><lem>deferri</lem></app> referrem a: deferrem <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note> placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus
							tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de
							periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.
								<reg>etenim</reg>, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta
							non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis
							esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. <reg>senatum</reg>
							frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>atque</reg> interea statim admonitu Allobrogum <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice> Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi
							si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum
							et gladiorum<note><app><lem>et gladiorum</lem></app> gladiorum <hi rend="italics">Aa<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi>
							</note> extulit. 
					<milestone unit="chapter" n="4"/>
							<reg>introduxi</reg> Volturcium sine Gallis; fidem<note>fidem ei <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine
							timore indicaret. <reg>tum</reg> ille dixit, cum vix se ex magno timore
							recreasset, a <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum
							praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id
							autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum
								descriptum<note>discriptum <hi rend="italics">Kayser</hi>
							</note> distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium
							fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his
							urbanis ducibus coniungeret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>introducti</reg> autem Galli ius iurandum sibi et litteras a <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice>
							<note><app><lem>a P.</lem></app> ab <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note> Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas<note>datas <hi rend="italics">V<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: data <hi rend="italics">Aal</hi>: datam <hi rend="italics">bs</hi>
							</note> esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucio</ex></expan></choice> Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum
							mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi
							confirmasse ex fatis<note>fatis <hi rend="italics">cod. S. Marci</hi>
								255 <hi rend="italics">sup. lin.</hi>: fastis <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ht</hi>: libris <hi rend="italics">oux</hi>
							</note> Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum
							Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset
							necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. <reg>eundemque</reg> dixisse
							fatalem hunc annum<note>esse annum <hi rend="italics">bstux</hi>
							</note> esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus
							decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem
							vicesimus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>