<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.17-2.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.17-2.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>sed</reg> cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam
							fatetur se esse hostem, et quem<note>quem <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>h</hi>
							</note>, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui
							dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus?
								<reg>quos</reg> quidem ego, si ullo modo fieri possit<note>posset
									<hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>tux et Schol.</hi>
							</note>, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei
							publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me<note>si iam me <hi rend="italics">scripsi</hi>: si a me <hi rend="italics">CAh</hi>: si me <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> audire volent<note>volent <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: volunt <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note>, intellego. <reg>exponam</reg> enim vobis, Quirites, ex quibus
							generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam
							consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno
							maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo
							modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim
							locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. <reg>tu</reg> agris,
							tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et
							copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem?
								<reg>quid</reg> enim exspectas? bellum? <reg>quid</reg> ergo? in
							vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras
								putes<note>putes <foreign xml:lang="grc">α</foreign>(<hi rend="italics">C1</hi>)<hi rend="italics">h</hi>: putas <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">C2</hi>)</note>?
							an tabulas novas? <reg>errant</reg> qui istas a Catilina exspectant: meo
							beneficio tabulae novae proferuntur<note>proferentur <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note>, verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent
							alia ratione ulla salvi esse possunt. <reg>quod</reg> si maturius facere
							voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus
							praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur.
								<reg>sed</reg> hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut
							deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur
							vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. </p></div><milestone unit="chapter" n="9"/><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>alterum</reg> genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno,
							dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta
							re publica desperant perturbata se consequi<note>se consequi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: consequi se <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> posse arbitrantur. <reg>quibus</reg> hoc praecipiendum videtur,
							unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id<note>id <hi rend="italics">post</hi> se <hi rend="italics">hab.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum
							vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in
							bonis viris, magnam concordiam <add>ordinum</add>
							<note>ordinum <hi rend="italics">supplevi</hi>: <hi rend="italics">om.
									codd.</hi>
							</note>, maximam multitudinem<note>maxima multitudine a: in maxima
								multitudine <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note>, magnas praeterea militum copias<note>militum copias <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: copias militum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo
							imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis
							auxilium esse laturos. <reg>quod</reg> si iam sint id quod
								summo<note>cum summo <hi rend="italics">C1<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine
							civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules
								se<note>consules se <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: se consules <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? <reg>non</reg>
							vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori
							concedi sit<note>sit concedi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
							</note> necesse?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Tertium genus est
							aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere
							iste est<note>iste est <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: est ipse <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Manlius cui nunc Catilina succedit. <reg>hi</reg>
							<note>hi <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>x</hi>
							</note> sunt homines ex eis coloniis quas<note>quas <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: quas Faesulas <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et
							fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt<note><app><lem>ei sunt</lem></app> insunt <hi rend="italics">Eberhard</hi>
							</note> coloni qui se <add>in</add>
							<note>in <hi rend="italics">Ernesti: om. codd.</hi>
							</note> insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque
							iactarunt. <reg>hi</reg> dum aedificant tamquam beati, dum praediis<note><app><lem>praediis</lem></app> praesidiis <hi rend="italics">Aaou</hi>
							</note> lectis<note>lectis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: lecticis
									<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes
							alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab<note><app><lem>eis ab</lem></app> ab a: ab his <hi rend="italics">h</hi>
							</note> inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis
							atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt.
								<reg>quos</reg> ego utrosque<note>utrosque <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: Quirites (Quirites utrosque <hi rend="italics">o2</hi>
								<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc
							moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare.
								<reg>tantus</reg> enim illorum temporum dolor inustus est civitati
							ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse
							videantur. </p></div><milestone unit="chapter" n="10"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>quartum</reg> genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui
							iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim
							male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno
							vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione<note>proscriptione
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: proscriptionibus <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign> defetigati <hi rend="italics">A1tux1</hi>:
								defaet. a: defat. <hi rend="italics">CA2 cett.</hi>
							</note> bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa
							castra conferre dicuntur. <reg>hosce</reg> ego non tam milites acris
							quam infitiatores lentos esse arbitror. <reg>qui</reg> homines
								<add>quam</add>
							<note>quam <hi rend="italics">Halm</hi>: <hi rend="italics">om.
									codd.</hi>
							</note> primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo
							civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. <reg>nam</reg> illud non
							intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter
							velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli
								pereant<note>pereunt <hi rend="italics">ah</hi>
							</note> arbitrentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>Quintum genus est
							parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. <reg>quos</reg>
							ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli<note>divelli ab eo
									<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut
							eos carcer capere non possit. <reg>postremum</reg> autem genus est non
							solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae
							est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo
							capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et
							talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae<note><app><lem>vitae</lem></app> vita <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>
							</note> et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>in</reg> his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri
							impudicique versantur. <reg>hi</reg> pueri tam lepidi ac delicati non
							solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et
							spargere venena didicerunt. <reg>qui</reg> nisi exeunt, nisi pereunt,
							etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium
							Catilinarum futurum. <reg>verum</reg> tamen quid sibi isti miseri
							volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi?
								<reg>quem</reg> ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim
							iam noctibus? <reg>quo</reg> autem pacto illi Appenninum atque illas
							pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos
							putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.</p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="11"/><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina
							scortorum cohortem praetoriam! <reg>instruite</reg> nunc, Quirites,
							contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque
							exercitus. <reg>et</reg> primum gladiatori illi confecto et saucio
							consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam
							naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur
							educite. <reg>iam</reg> vero urbes<note><app><lem>urbes</lem></app> vires <hi rend="italics">Muretus</hi>: arces <hi rend="italics">Garatoni</hi>
							</note> coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis
							silvestribus. <reg>neque</reg> ego ceteras copias, ornamenta, praesidia
							vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>sed</reg> si, omissis his rebus<note>rebus omnibus <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis<note><app><lem>Romanis</lem></app> R. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">hls</hi>: R. P. <hi rend="italics">b</hi>: R.
								populo <hi rend="italics">oux</hi>
							</note>, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus,
							exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se
							confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant
							intellegere possumus. <reg>ex</reg> hac enim parte pudor pugnat, illinc
							petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc
							fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor;
							hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique<note><app><lem>hinc denique</lem></app> hinc <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign> (<hi rend="italics">contra Isidorum Origg.</hi> ii. 21. 5)</note> aequitas,
							temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum
							iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo
								copia<note>copia <hi rend="italics">bh et Isidorus</hi>: copiae <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia,
							bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. <reg>in</reg>
							eius modi certamine ac proelio nonne, si<note>si <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: etiam si <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his
							praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari? </p></div><milestone unit="chapter" n="12"/><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi<note><app><lem>antea dixi</lem></app> ante <hi rend="italics">cod. Mureti</hi>
							</note>, vestra tecta vigiliis custodiisque<note>custodiis vigiliisque
									<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign> (<hi rend="italics">cf.</hi> iii. 29)</note> defendite; mihi ut urbi sine vestro metu<note><app><lem>metu</lem></app> mutu <hi rend="italics">C</hi>: <hi rend="italics">om.
								h</hi>: motu <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note> ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque
							provisum est. <reg>coloni</reg> omnes municipesque vestri certiores a me
							facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque
							defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam<note>manum
								certissimam <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi> (cert. man. <hi rend="italics">h</hi>):
								manum fortissimam certissimamque <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: fortissimam manum et cert. <hi rend="italics">o</hi>: maximam manum et cert. <hi rend="italics">tux</hi>
							</note> fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum,
							potestate tamen nostra continebuntur. <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uintus</ex></expan></choice> Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque
							praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis<note>omnis eius <hi rend="italics">oux</hi>
							</note> motus conatusque prohibebit. <reg>reliquis</reg> autem de rebus
							constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari
							videtis.</p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>nunc</reg> illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra
							urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt,
							quamquam sunt hostes, tamen, quia nati<note>nati <hi rend="italics">om.
										a<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi> (<hi rend="italics">contra Claud. Sac. K.</hi> vi. 445)</note>
							sunt cives, monitos<note>monitos eos <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: monitos esse <hi rend="italics">Claud. Sac.</hi>
							</note> etiam atque etiam volo. <reg>mea</reg> lenitas adhuc si cui
							solutior visa est, hoc exspectavit<note>spectavit <hi rend="italics">C</hi>
							</note> ut id quod latebat erumperet. <reg>quod</reg> reliquum est, iam
							non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem,
							mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. <reg>nullus</reg>
							est portis<note>portae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt,
								conivere<note>conivere (commovere <hi rend="italics">x</hi>) possum
									<hi rend="italics">tux et Schol., Probus K.</hi> iv. 35, <hi rend="italics">Claud. Sac. K.</hi> vi. 487: consulere sibi
								possunt <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum
							sed vel<note>sed vel <hi rend="italics">bs</hi>: sed ne (ne quid <hi rend="italics">o</hi>) <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">lo</hi>: sed <hi rend="italics">hux</hi>
							</note> inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in
							hac urbe esse consules vigilantis<note>consulem vigilantem <hi rend="italics">h</hi>
							</note>, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse
							carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores
							nostri esse voluerunt. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>