<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>atqui</reg> videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum
				Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. <reg>latere</reg> mortis erat instar
				turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas et pudor cum
				consulibus esse cogebat. <reg>hoc</reg> tu igitur in crimen vocas, quod cum eis
				fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si
				reliquisset? <milestone n="9" unit="chapter"/><reg>at</reg> C. Decianus, de quo tu
				saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium,
				accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte
				Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi
				suae, condemnatus est. <reg>statuerunt</reg> equites Romani illo iudicio improbum
				civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi
				imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia
				commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis voluntatem. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>