<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:87-88</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:87-88</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>an</reg> vero praevaricaretur? nam<note>nam
						<hi rend="italic">b</hi>1, <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: iam <hi rend="italic">Mb</hi>2<foreign xml:lang="grc">sy</foreign>a</note> id
				quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. <reg>sed</reg> quid<note>quod <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> opus erat ad eam rem iudice sequestre? et
				omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque
				alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et
				amicum necessariumque communem? <reg>sed</reg> quid ego haec pluribus quasi de re
				obscura disputo<note>disputo <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>, cum ipsa
				pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam
				ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur
				corrumpendos fuisse; ad Staienum <num>dcxl</num><note><num>dcxl</num><foreign xml:lang="grc">s</foreign>: sexcenta et (<hi rend="italic">om.</hi> et
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a) quadraginta <hi rend="italic">cett.</hi></note> milia nummum<note>nummum <hi rend="italic">om.</hi>
					a</note> esse delata. <reg>si</reg>, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa,
				quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena
				milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit
					discribere<note>discribere <hi rend="italic">Kayser</hi>: describere <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="88"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg> enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum.
					<reg>immo</reg> vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium
				numquam est vocata. <reg>ita</reg> multum agitata, ita diu iactata ista
					res<note>ista res <hi rend="italic">del. Garatoni</hi></note> est ut hodierno
				die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam
				his iudicibus freta miserit. <reg>verum</reg> tamen ista multa<note>ista multa
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">ba</hi>: multa ista
						<hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">my</foreign></hi></note> iudicia
				quae sunt? <reg>ego</reg> enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae
				facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora
						aut<note><app><lem>aut</lem></app> partim autem <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>)</note>
				tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse<note>similis fuisse <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">s</hi>1</note>, partim nihil
				contra <reg>habitum</reg> valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi
				ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>