<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:85-86</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:85-86</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>nam</reg> fuisse
				hunc tum<note>tum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: <hi rend="italic">om.
							M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> hominum sermonem
				recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari
				in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset,
				clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei
				fidele consilium dedisse. <reg>in</reg> hoc si improbus Cethegus fuit<note>fuisset
						<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>, videtur mihi adversarium
				removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare
				non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset
				confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>verum</reg> alia causa tum Staieni fuit<note>fuit <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>, alia nunc, Atti, tua est.
					<reg>ille</reg> cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si
				quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc
					rettulisse<note>retulisse (rei tul- <hi rend="italic">M</hi>) <hi rend="italic">Mb</hi>1<foreign xml:lang="grc">s</foreign>: re intulisse
						<foreign xml:lang="grc">y</foreign>: detulisse <hi rend="italic">b</hi>2a</note> demiror. <reg>qui</reg> enim poterat tum in gratiam redire cum
				Oppianico Cluentius, qui cum matre? <reg>haerebat</reg><note>matre habebat
					simultates <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note> in tabulis publicis reus
				et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius
				nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius<note>Cluentius
					poterat <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">sy2</foreign>a vero
						<hi rend="italic">scripsi</hi>: ut <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: iis <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">y</foreign>a: is <hi rend="italic">Baiter</hi></note>.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>