<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:81-82</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:81-82</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p><reg>qua</reg> re
				invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque
				aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa
				relinquatur? 
			<milestone unit="para"/><reg>versatam</reg> esse<note>esse <hi rend="italic">om.</hi> a</note> in iudicio
				pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab<note><app><lem>an
						ab</lem></app> an a <hi rend="italic">s</hi>: an <hi rend="italic">t</hi></note> reo. <reg>dicit</reg> accusator<note>dicit accusator <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: accusator dicit <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> haec: '<reg>primum</reg>
				gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum
				adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus
					fuisset<note>fuisset <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: esset <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, mearum
				tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' <reg>quid</reg> contra reus?
					'<reg>primum</reg> ipsam<note>ipsam <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: iam <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>
				multitudinem criminum et atrocitatem<note>criminum et atroc. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: et atroc. criminum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> pertimescebam; deinde Fabriciis
				propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam:
				postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici
				periculo contineretur.<note>omnes... continerentur <hi rend="italic">s</hi></note>'
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><milestone unit="para"/><reg>age</reg>, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic
				nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. <reg>confecit</reg> tabulas
				diligentissime Cluentius. <reg>haec</reg> autem res habet hoc certe ut nihil possit
				neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa
				in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex
				aliorum tabulis agitatis<note>agitatis <foreign xml:lang="grc">S<hi rend="italic">b</hi>y</foreign>a: agitis <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note>, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae
				pecuniae vestigium nullum invenitis. <reg>quid</reg>? Albiana<note>Abbiana <foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign><hi rend="italic">s</hi></note> pecunia
				vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus<note>ducibus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: iudicibus <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Ba</hi>: indicibus <hi rend="italic">Nettleship</hi></note> venire possumus? <reg>tenentur</reg>
				uno in loco HS <num n="660,000"><hi rend="overline">dcxl</hi></num><note><num n="660,000"><hi rend="overline">dcxl</hi></num><hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: XXXX <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a (<hi rend="italic">add.</hi> milia <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">s</hi>)</note>, tenentur apud
				hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?
				</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>