<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:79-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:79-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>itaque</reg> confiteor — licet enim iam
				impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam
				nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur
				circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni
				improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret
					<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Quinctius<note>L. <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>, homo cum summa potestate
					praeditus<note>praeditus <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a, <hi rend="italic">del. Baiter</hi></note>
				tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus<note>accommodatus <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: commodatus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, summam
						illi<note><app><lem>illi</lem></app> Habito <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> iudicio<note>iudicio <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a:
						<hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				invidiam infamiamque esse conflatam. <reg>atque</reg> in hanc flammam
					recentem<note>recentem <hi rend="italic">om. s</hi></note> tum C. Iunium qui
				illi quaestioni praefuerat iniectum esse<note>esse iniectum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem
				opinionibus omnium<note>omnium <hi rend="italic">Peterson</hi>: hominum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> constitutum
				non disceptatione dicendi sed clamore hominum<note>hominum <hi rend="italic">om.</hi> a</note> de foro atque adeo de civitate esse sublatum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><milestone unit="para"/><reg>neque</reg> me paenitet hoc tempore potius<note>tempore potius <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: potius tempore <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> quam illo causam <expan><abbr>A.</abbr><ex>Auli</ex></expan> Cluenti defendere. <reg>causa</reg> enim manet eadem,
				quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in
				tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. <reg>itaque</reg>
				nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est
				sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. <reg>at</reg><note>at <foreign xml:lang="grc">s</foreign>: ac <hi rend="italic">Mb</hi><foreign xml:lang="grc">y</foreign>a</note> tum si dicerem, non audirer, non
						quod<note><app><lem>non quod</lem></app> quod <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. <milestone n="30" unit="chapter"/>
				<reg>id</reg> adeo sic cognoscite. <reg>quis</reg> tum auderet dicere nocentem
				condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet<note>audet <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: id audet <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> negare? <reg>quis</reg> tum posset arguere ab
				Oppianico temptatum esse iudicium<note>temptatum esse iud. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: iud. temptatum esse <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> pecunia? quis id hoc tempore
				infitiari potest? <reg>cui</reg> tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum
				denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc
				tempore infirmare conetur? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>