<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:77-78</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:77-78</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p><milestone unit="para"/><reg>condemnato</reg> Oppianico statim <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Quinctius, homo
				maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset,
				oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset<note>possit <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> crescere, quod eius ordinis iudicia minus
				iam probari populo arbitrabatur. <reg>habetur</reg> una atque altera contio vehemens
				et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus
				plebis clamitabat<note>clamitabat <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi>a: clamabat <hi rend="italic">P</hi></note>; agi
				fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia<note>iudicia esse a</note>; qui
				pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. <reg>homines</reg> totius
				ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem
				pudentissimum pecunia oppressum esse<note>esse <hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note>
				arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam
				totam deposcere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>atque</reg> illo ipso
				tempore in aedis <expan><abbr>T.</abbr><ex>Titi</ex></expan> Anni, hominis honestissimi, necessarii
				et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. <reg>iam</reg> cetera
				nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum
				esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem<note>eum sermonem aud. omnem <hi rend="italic">P</hi>: eorum sermonem omnem aud. <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> viri boni qui tum
				consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et
				pecunia omnis Staieno<note>Staieno <hi rend="italic">P</hi>: ab (a <foreign xml:lang="grc">m</foreign>) Staieno <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> extorta atque erepta sit.
					<milestone n="29" unit="chapter"/>
				<reg>huius</reg> Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi
				suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui
				erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. <reg>versatam</reg> esse
				in iudicio mentionem pecuniae sentiebant<note>sentiebant <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a:... ebant <hi rend="italic">M</hi>: sciebant <foreign xml:lang="grc">s</foreign>: aiebant <hi rend="italic">b</hi>1</note>,
				innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni<note>condemnatum... sententia <hi rend="italic">om.</hi> a</note> sententia condemnatum videbant; non
					gratiis<note>gratiis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: gratis <hi rend="italic">cett.</hi></note> id ab eo factum esse, quod hominem norant,
				iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>