<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:63-64</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:63-64</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>multa</reg> dici possunt qua re ita necesse fuerit
				iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. <reg>nam</reg>
					etsi<note>etsi <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: si <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> a vobis sic audior ut
				numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam
				dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: '<reg>quid</reg> ergo?
				negasne illud iudicium esse corruptum?<note>corruptum esse <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a (<hi rend="italic">contra Quintil.</hi> ix. 2. 51)</note>'
					<reg>non</reg> nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est
				corruptum?' <reg>opinor</reg>, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius
				iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset
				ne ipse condemnaretur quam illum<note>ille a</note> qui veritus esset ne alter
				absolveretur; deinde, cum esset non<note>non <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a:
					nemini <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua<note>aliqua <hi rend="italic">M</hi>: alia <foreign xml:lang="grc">m</foreign>a</note>
				ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum
				qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam<note>bis causam
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: bis causam iis (his <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">Mb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>: bis
					iis causam <foreign xml:lang="grc">s</foreign>, <hi rend="italic">Baiter</hi></note> probavisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p>Vnum quidem
				certe nemo erit tam inimicus<note>inimicus <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a, <hi rend="italic">Quintil.</hi> v. 10. 68, <hi rend="italic">Rufinian. Rhet.
						M. p.</hi> 42: iniquus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> Cluentio qui mihi non concedat, si constet
				corruptum illud esse iudicium<note>iudicium esse <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a (<hi rend="italic">contra Quintil.</hi>)</note>, aut ab
					<reg>habito</reg> aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab
					<reg>habito</reg>, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico<note>ab Oppianico
						<hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2a</note>, purgo
					<reg>habitum</reg>. <reg>qua</reg> re, etsi satis docui rationem nullam huic
				corrumpendi iudici<note>iudicii <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse
				corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. <milestone n="24" unit="chapter"/>
				<reg>atque</reg> ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum
				corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia
				ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. <reg>multa</reg> sunt
				eius modi; verum cum habeam<note>habes <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>
				rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non
				est necessaria. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>