<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:61-62</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:61-62</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>tum</reg> vero illa iudicia senatoria non
				falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et
				infamia defensioni locum nullum reliquissent. <reg>quid</reg> enim tandem illi
				iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo
				crimine?' '<reg>nempe</reg> quod <reg>habitum</reg> per servum medici veneno necare
					voluisset.<note>voluit. Ecquid <hi rend="italic">Madvig</hi></note>'
					'<reg>quid</reg>
				<reg>habiti</reg> morte Scamander consequebatur?' '<reg>nihil</reg>, sed administer
				erat Oppianici.' '<reg>et</reg> condemnastis <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan>
				Fabricium, quid ita?<note>et <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>'
					'<reg>quia</reg>, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in
				maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.'
					<reg>si</reg> igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum
				absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum
				iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><milestone unit="para"/><reg>quod</reg> si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo
				iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia
				fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam
					accusatori<note>accusatoris <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> causam
					esse<note>esse causam <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> potuisse cur
				iudicium vellet corrumpere. <milestone n="23" unit="chapter"/>
				<reg>quaero</reg> enim de<note>de <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">s</hi>: abs <hi rend="italic">cett.</hi></note> te, <expan><abbr>T.</abbr><ex>Tite</ex></expan> Atti<note><app><lem>Atti</lem></app> Acci <hi rend="italic">s</hi> (<hi rend="italic">duplici</hi> t <hi rend="italic">hoc nomen
						scriptum est in P</hi> §147, <hi rend="italic">in</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign> §§149, 150, <hi rend="italic">in B</hi>
					§149)</note>, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque
				innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse
				dicas, quibus in<note>in <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> iudiciis alter a
				Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. <reg>age</reg>, si
					nocentes<note>ages innocentis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>, cuius
				malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo <reg>habitus</reg> necaretur
				obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias
					<reg>habito</reg> ab Oppianico per Fabricium<note>Fabricium <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: Fabricios <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> factas? <reg>nihil</reg>, nihil,
					inquam<note>inquam <foreign xml:lang="grc">s</foreign>a: unquam <hi rend="italic">Mb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi> exstat memoria
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: exstant memoriae <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, aliud, iudices,
				reperietis. <reg>exstat</reg> memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si
				mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum
				Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco<note>locum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> sit obiectum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>