<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:57-58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:57-58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>rem</reg> enim integram hominis non alieni quamvis
				suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari
				impudentiae. <reg>itaque</reg> tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius
				modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque
				dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. <milestone n="21" unit="chapter"/>
				<reg>iam</reg><note><app><lem>iam</lem></app> nam <hi rend="italic">Madvig</hi></note> hoc
				prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est
				difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis
				capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus
				adhibetur. Nisi forte hoc causae<note>hoc causae <hi rend="italic">Lambinus</hi>:
					hoc causa <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: haec causa <hi rend="italic">Naugerius</hi></note> est quod medici nihil praeter artificium, oratores
				etiam auctoritatem praestare debent<note>nisi... debent <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a, <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>,
						edd. ante Angelium</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>citatur</reg> reus, agitur causa<note>agitur causa <hi rend="italic">om.
						s, post</hi> paucis <hi rend="italic">hab. t, del. Baiter</hi></note>;
				paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito
				prooemio respondere maior Caepasius. <reg>primo</reg> attente auditur eius oratio.
					<reg>erigebat</reg> animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse
				Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis
				impudentia commoveri. <reg>postea</reg> quam de re coepit dicere, ad ea quae erant
				in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen
				interdum non defendere sed praevaricari<note><app><lem>praevaricari</lem></app> accusationi
						<hi rend="italic">add. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>a, del.
						Lambinus</hi></note> videretur<note>ut... videretur a (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>): hoc... videbatur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>. <reg>itaque</reg> cum
				callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio
				deprompsisset: '<reg>respicite</reg>, iudices, hominum fortunas, respicite dubios
				variosque casus, respicite <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaii</ex></expan> Fabrici senectutem' — cum
				hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse.
					<reg>at</reg>
				<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>