<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:55-56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:55-56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>cum</reg> in consilium iri oporteret,
				quaesivit ab reo <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Iunius<note><app><lem>C. Iunius</lem></app>
					Q. Iunius <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a: qui
					vuius <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> quaesitor ex lege illa Cornelia
				quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. <reg>de</reg> Oppianici
				sententia responsum est, quod is <reg>habiti</reg> familiarem Iunium esse dicebat,
				clam velle ferri. <reg>itum</reg> est in consilium. <reg>omnibus</reg> sententiis
				praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus
				est. <reg>quis</reg> tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de
				Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum
				id quod <reg>habito</reg> daretur esse quaesitum? <reg>quae</reg> porro<note>quae
					porro <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi> (<hi rend="italic">sup. lin. in</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign> que orum porro): quae horum porro <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>s</hi></note>
				tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte
				necare voluisse <reg>habitum</reg> putaretur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et
				pronuntiatione nondum condemnato tamen <reg>habitus</reg> Oppianicum reum statim non
				fecit. <reg>voluit</reg> cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos
				venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi
				facinorum supplicio dignas iudicarent. <reg>itaque</reg>
				<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan> Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici
				conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus
				constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. <reg>hic</reg> tum Fabricius
				non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis<note>Larinates <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi>a</note> non adduxit sed ipse
				eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>