<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:193-194</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:193-194</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="193"><p><reg>nemo</reg> erat illorum, paene dicam,
				quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin
				terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret.
					<reg>itaque</reg> nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot
				hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac
				solitudini quam ulli aut urbi<note><app><lem>aut urbi</lem></app> aut turpi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>A<foreign xml:lang="grc">pf</foreign></hi></note> aut hospiti committebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="194"><p><reg>nunc</reg> vero quid agat, quid moliatur, quid denique
				cotidie cogitet quem ignorare nostrum<note>nostrum <hi rend="italic">pauci
						dett.</hi>: nostrorum <hi rend="italic">mei</hi></note> putat?
					<reg>quos</reg> appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio
				labefactare conata sit tenemus. <reg>quin</reg> etiam nocturna sacrificia quae
					putat<note>putat <foreign xml:lang="grc">fx</foreign>: putet <hi rend="italic">cett.</hi></note> occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota
				cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque
				intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata
				superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari.
					<reg>cuius</reg> ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris
				atque templis aspernatos esse confido.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>