<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:157-158</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:157-158</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="157"><p><reg>hic</reg> nunc est
					quiddam<note>quoddam a</note> quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego
				populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae<note>vitae meae a</note>
				status est ut omnis mihi cura et<note>et <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: atque
						<hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> opera
				posita sit in hominum periculis defendendis. <reg>video</reg> quanta et quam
				periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae
				in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur.
					<reg>qua</reg> in lege est: '<quote>qui coierit</quote>,' quod quam late pateat
				videtis. '<quote>convenerit</quote>'; aeque incertum et infinitum<note>incertum et
					infinitum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: infinitum et incertum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> est.
					'<quote>consenserit</quote>'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et
					occultum<note>occultum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: occultum est <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>.
					'<quote>falsumve testimonium dixerit</quote>'; quis de plebe Romana testimonium
					dixit<note>dixerit <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> umquam cui non
				hoc periculum <expan><abbr>T.</abbr><ex>Tito</ex></expan> Attio auctore paratum esse videatis? nam
				dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam
				esse confirmo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="158"><p><reg>sed</reg> hoc polliceor
				omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur<note>facesseret s</note> qui lege
				non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio
				defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me
				defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi
				obtemperandum est non conceditur. <milestone n="58" unit="chapter"/>
				<reg>non</reg> enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi
				delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus
				esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen
				absolvatis et religioni potius vestrae<note>religionibus <gap reason="ellipsis"/> vestris (nostris s)
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> quam odio pareatis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>