<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:153-154</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:153-154</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="153"><p><reg>quis</reg> enim de
				homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat
				sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? <milestone n="56" unit="chapter"/> O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac
				potentissimo, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Druso, tribuno plebis,
					restiterunt<note>restiterunt <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a</hi>: restituerunt (-u- <foreign xml:lang="grc">S</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>, cum<note>cum <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: quam cum <hi rend="italic">codd.</hi></note> ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat
					nobilitate<note>tum erat nobilitate <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: tum
					(cum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>) erant nobilitatis <hi rend="italic">codd.</hi></note>, nisi ut ei qui<note>ut ii qui <hi rend="italic">b2,
						Halm</hi>: uti qui <foreign xml:lang="grc">g2</foreign>, <hi rend="italic">Manutius</hi>: utique <hi rend="italic">cett.</hi></note> rem iudicassent
				huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! <reg>tum</reg>
				<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Flavius<note>tum <hi rend="italic">Müller</hi>: tunc
						<hi rend="italic">codd.</hi></note>
				<reg>pusio</reg>, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan> Titinius, <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem<note>eiusdem
						<hi rend="italic">Klotz</hi>: eiuscemodi (huiusce - <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>) <hi rend="italic">codd.</hi></note> ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid
				culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et
					recusarent<note>et recusarent <hi rend="italic">Manutius</hi>: haec recusarent
						<hi rend="italic">codd.</hi>: haec reputarent <hi rend="italic">Madvig</hi></note> et palam fortissime atque honestissime dicerent, se
				potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad
				honores petendos conferre voluissent. <reg>sese</reg> vidisse in ea vita qualis
				splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed
				ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam,
				remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="154"><p><reg>aut</reg> sibi ad honores petendos aetatem integram
				restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam
					secuti<note>secuti <hi rend="italic">Angelius</hi>: secum <hi rend="italic">codd.</hi></note> petitionem reliquissent manere. <reg>iniquum</reg> esse
				eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi
				beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere.
					<reg>senatorem</reg> hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita
				petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam
				posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud<note><app><lem>splendor apud</lem></app>
					splendore <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">B</hi></note>
				exteras nationes nomen et gratia, toga<note>toga <hi rend="italic">Naugerius</hi>:
					toga et <hi rend="italic">codd.</hi></note> praetexta, sella curulis, insignia,
				fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa<note>cum summa <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi>: consumma <foreign xml:lang="grc">Sy1</foreign><hi rend="italic">t</hi>: summum <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>s</hi></note> recte
				factis maiores nostri praemia tum<note>praemia tum <hi rend="italic">Orelli</hi>:
					premixtum <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">xy</foreign>t</hi>: praemium <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>s</hi></note> plura peccatis
				pericula proposita esse voluerunt. <reg>illi</reg> non hoc recusabant ne ea<note>ne
					ea <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">a</hi>: ea ne <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi></note> lege
				accusarentur qua nunc <reg>habitus</reg> accusatur, quae tunc<note>tunc <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">a</hi>: tum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> erat Sempronia, nunc
				est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova
				lege adligarentur laborabant. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>