<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:151-152</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:151-152</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="151"><p><reg>atque</reg> ut omittam leges alias omnis quibus nos
				tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: '<quote><reg>ne</reg>
					quis iudicio circumveniretur</quote>,' <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Gracchus
				tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. <reg>postea</reg>
				<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum
				eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis,
				populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis
				genere ausus non est. <reg>quod</reg> si fieri posse existimasset, pro illo odio
				quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam
				acerbitatem proscriptionis suae qua est usus<note>qua est usus <hi rend="italic">Manutius</hi>: questus <hi rend="italic">codd.</hi></note> in veteres
				iudices in hanc unam quaestionem contulisset<note>obtulisset <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">y1</foreign></hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="152"><p><reg>nec</reg> nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et
				prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani<note>equites Romani <hi rend="italic">codd. Lambini</hi>: eques R. <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">xy1</foreign></hi>:
					equester ordo <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a</hi></note> in huiusce legis periculum
					concludantur<note>concludantur <hi rend="italic">codd. Lambini</hi>:
					concludatur <foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign><hi rend="italic">a</hi>:
					includatur <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">xy1</foreign></hi></note>; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. <reg>nam</reg>
				ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut
					vere<note>vere <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi>:
					vero <hi rend="italic">cett.</hi></note> dicam, vos estis et ceteri qui sine
				cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia
				coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea
				quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites
				Romanos in potestatem suam<note>potestatem suam <hi rend="italic">Manutius</hi>:
					potestate sua <hi rend="italic">codd.</hi> sit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: est <hi rend="italic">codd.</hi></note> redacturos, si
				constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint<note>iudicarint <hi rend="italic">Manutius</hi>: iudicarent <hi rend="italic">codd.</hi></note> huiusce modi
				iudicia fieri possint. <reg>vident</reg> enim auctoritatem huius ordinis confirmari,
				vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis
				vestrae posse confidunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>