<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:149-150</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:149-150</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="149"><p><reg>certe</reg> non est. <reg>quis</reg> ergo est Cluentius? <reg>qui</reg> tamen
				defendi causam suam lege noluit<note>noluit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>t</hi>: nolit <hi rend="italic">cett.</hi></note>. <reg>itaque</reg> abicio legem, morem Cluentio gero.
					<reg>tibi</reg> tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo.
					<reg>est</reg> enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod
				ego ad me putem pertinere. <reg>hic</reg> sua putat interesse se<note>se <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a</note> re ipsa
				et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in
				disputatione ab Attio videri esse superatum. <reg>non</reg> enim mihi haec causa
				sola dicenda est<note><app><lem>dicenda est</lem></app><hi rend="italic">hinc defic.M<foreign xml:lang="grc">s</foreign> usque ad</hi>
					quae tunc §154, <hi rend="italic">lac. supplet <foreign xml:lang="grc">S</foreign> in pag. dimidiata, supplem. in textu hab. b<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi>a</note>; omnibus hic labor meus
				propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt.
					<reg>nolo</reg> quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio
				dicta sunt<note>sint <foreign xml:lang="grc">S</foreign>
					<hi rend="italic">mg.</hi></note>, si reticuerim, comprobare. <reg>quam</reg>
				ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego<note><app><lem>ego</lem></app> enim <hi rend="italic">t</hi></note> legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea
				quae a<note>a (ad <foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) me desiderari <hi rend="italic">b</hi>1<foreign xml:lang="grc">xy1</foreign>: te a me
					desiderari <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2: te a
					me desiderare <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a</note> me desiderari
				arbitror non relinquam.</p></div><milestone n="55" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="150"><p><milestone unit="para"/><reg>iniquum</reg> tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri.
					<reg>primum</reg>, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut
				commutatis eis<note><app><lem>eis</lem></app> eos <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: <hi rend="italic">fort.</hi> ideo</note> opus sit legibus, non ut his quae sunt
				non pareamus. <reg>deinde</reg> quis umquam hoc senator recusavit ne<note>recusavit
					ne <hi rend="italic">Baiter</hi>: accusavit ut <hi rend="italic">codd.</hi></note>, cum<note><app><lem>cum</lem></app> quo <hi rend="italic">Lambinus</hi></note> altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani
				esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere?
					<reg>quam</reg> multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et<note>et
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: ac <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi></note> difficilia quae subimus! atque
				haec omnia tamen<note>tamen <foreign xml:lang="grc">S</foreign>, <hi rend="italic">Lambinus</hi>: tantum <hi rend="italic">cett.</hi></note> honoris et
				amplitudinis commodo compensantur. <reg>converte</reg> nunc ad equestrem ordinem
				atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. <reg>putant</reg>
				enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse
				oportere qui summum<note>qui in summum <hi rend="italic">plures dett.</hi></note>
				locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>