<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:139-140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:139-140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="139"><p><reg>ego</reg> vero si quid eius modi dixi, neque
				cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei
				quam iudici et auctoritatis fuit. <reg>cum</reg> enim accusarem et mihi initio
				proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis
				offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam
				rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. <reg>sed</reg> errat
				vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
				nostras consignatas se habere arbitratur. <reg>omnes</reg> enim illae<note>illae <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>Bs</hi> (<hi rend="italic">om. t</hi>): illae orationes <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> causarum ac
					temporum<note>temporis <hi rend="italic">B</hi></note> sunt, non hominum
				ipsorum aut<note>aut <foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign>a: ac <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> patronorum.
					<reg>nam</reg> si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem.
					<reg>nunc</reg> adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate
					nostra<note>auctoritate nostra <hi rend="italic">M</hi>a: nostra auctoritate
						<foreign xml:lang="grc">m</foreign></note> constituantur sed quae ex re ipsa
				causaque ducantur<note>dicantur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>t</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="140"><p><reg>hominem</reg> ingeniosum, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> Antonium, aiunt
				solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam<note>numquam ullam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>s</hi></note> orationem scripsisse
				ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare<note>negare
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>B</hi>a: se negare <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> dixisse';
				proinde quasi, si<note>quasi si <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: quasi <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> quid a nobis
				dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus<note>mandarimus <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: mandaverimus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, hominum memoria non
				comprehendatur. <reg>ego</reg> vero in isto<note>isto <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: ipso <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> genere libentius cum multorum tum hominis
				eloquentissimi et sapientissimi, <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Crassi, auctoritatem
				sequor qui, cum <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Plancum<note>Cn. <hi rend="italic">Cic. de Or.</hi> ii. 220: C. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a, <hi rend="italic">Quintil.</hi> vi. 3. 43: L. <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> defenderet accusante <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum
				Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius<note>eius <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>B</hi>a</note> orationibus capita
				alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius
				quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus
				detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
				equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum
				iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>