<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:133-134</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:133-134</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="133"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg> in ipsum <reg>habitum</reg> animadverterunt. <reg>nullam</reg> quidem
				ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum.
					<reg>neque</reg> enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus
				officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed
				eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos
				existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti
				accusatorem non potuisse<note><app><lem>potuisse</lem></app> posse <hi rend="italic">Madvig</hi></note>, cum animadversum esset in iudices. <reg>qua</reg> de re
					tota<note>tota <hi rend="italic">om. </hi>a</note> si unum factum ex omni
				antiquitate protulero, plura non dicam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="134"><p><reg>non</reg> enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, <expan><abbr>P.</abbr><ex>Publii</ex></expan> Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor
				et in equitum censu <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Licinius Sacerdos prodisset, clara
				voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis
					peierasse<note>periurasse <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note>; si qui
				contra vellet dicere<note>vellet dicere <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: dicere
					vellet <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>,
				usurum esse eum suo testimonio. <reg>deinde</reg> cum nemo contra<note>nemo contra
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: contra nemo <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> diceret, iussit equum
				traducere. <reg>ita</reg><note>ita <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: itaque <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> is cuius
				arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse
					consuerunt<note>consuerunt <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a: consuerant <hi rend="italic">Angelius</hi></note>
				ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. <reg>quod</reg> si hoc
					<reg>habito</reg> facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae
				suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>