<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:131-132</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:131-132</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="131"><p><reg>quod</reg> si hanc apud
					eosdem<note>eosdem <hi rend="italic">P</hi>: eos <hi rend="italic">cett.</hi></note> ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset,
				hominibus tali prudentia praeditis<note>praeditis <hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> certe probavissem; res enim indicat
				nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista<note>ista <hi rend="italic">Ernesti</hi>: ipsa <hi rend="italic">codd.</hi></note>
				subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. <reg>nam</reg> in
					<expan><abbr>P.</abbr><ex>Publium</ex></expan> Popilium<note>P. <hi rend="italic">Vrsinus</hi>: L. <hi rend="italic">codd.</hi></note> qui Oppianicum
				condemnarat subscripsit <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Gellius, quod is pecuniam
				accepisset quo innocentem condemnaret. <reg>iam</reg> id ipsum quantae divinationis
				est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines
				sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis<note>iis <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi>: his <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> qui condemnarunt, causa cognita sibi<note>sibi <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi>: sibi esse
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> dixerint<note>dixerint <hi rend="italic">ed. R</hi>: dixerunt <hi rend="italic">codd.</hi></note> non
				liquere! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="132"><p><milestone unit="para"/><reg>verum</reg> esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat
					<add>eum</add><note>iudicat eum <hi rend="italic">scripsi</hi>: iudicat...
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>: iudicat <hi rend="italic">cett.</hi></note> accepisse a Cluentio pecuniam. <reg>negat</reg> hoc Lentulus;
				nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem
				senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit<note>relinquit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: reliquit <hi rend="italic">codd.</hi></note> et eum omni
				ignominia liberat. <reg>quod</reg> cum facit, iudicat eius sententia
					gratiis<note>gratiis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: gratis <hi rend="italic">cett.</hi></note> esse Oppianicum condemnatum. <reg>et</reg>
				eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime
				laudat. <reg>qua</reg> re si neque <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Gelli iudicio
				stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque
				censor censoris opinione standum non<note>standum ne <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>b1<foreign xml:lang="grc">xy</foreign></hi></note> putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum
				censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet<note>putet <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: putat <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> esse oportere?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>