<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:115-116</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:115-116</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="115"><p><reg>deinde</reg>, si tanta vis fuit
				istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac
				plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei
				facti non sunt? <reg>hic</reg> profertur id quod iudicium appellari non oportet,
					<expan><abbr>P.</abbr><ex>Publio</ex></expan> Septimio Scaevolae litem eo nomine esse
				aestimatam. <reg>cuius</reg> rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines
				peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. <reg>numquam</reg> enim ea
				diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="116"><p><reg>in</reg> litibus aestimandis fere
				iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si
					qua<note>si qua <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>s</hi>: si
					quae <hi rend="italic">cett.</hi></note> in eum lis capitis inlata est,
						non<note><app><lem>non</lem></app> non inviti <hi rend="italic">Mommsen</hi></note> admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur
					cum<note>cum quod <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> de reo iudicarunt,
				neglegentius attendunt cetera. <reg>itaque</reg> et maiestatis absoluti sunt
				permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis<note>maiestatis
						<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> essent aestimatae, et hoc cotidie
				fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in
				litibus aestimandis statutum sit, eos idem<note>eos idem <hi rend="italic">Baiter</hi>: eosdem <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: eos illi <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> iudices
				absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem
				litium non esse iudicium<note>iudicium <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a</note>. Scaevola condemnatus est aliis
				criminibus frequentissimis Apuliae testibus. <reg>omni</reg> contentione pugnatum
				est uti<note>uti <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: ut <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> lis haec capitis
				aestimaretur. <reg>quae</reg> res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel
					isdem<note>ab isdem <hi rend="italic">Madvig</hi></note> vel aliis inimicis
				reus hac lege ipsa factus esset.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>