<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:105-106</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:105-106</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="105"><p><reg>tum</reg> etiam illi quinque qui imperitorum
				hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno
				opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan> Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is
				esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum <reg>habito</reg> diceretur,
				negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo
				enim absolvit. <reg>eodem</reg> modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem
				respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum
				istorum suam dici vellet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="106"><p>Vter igitur facilius
				suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse
				dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios
				vehementissimum esse respondit<note>respondet <hi rend="italic">cod.
					Graevii</hi></note>? <reg>quorum</reg> ego de sententia non debeo disputare;
				neque enim dubito quin ei<note>ii <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> a</note> tales viri suspicione aliqua perculsi
				repentina de statu suo declinarint<note>declinarint <hi rend="italic">mg.
						Lambini</hi>: declinarent <hi rend="italic">codd.</hi></note>.
					<reg>qua</reg> re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in
				iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam
				comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere
				eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam<note>iam <hi rend="italic">sup. lin. hab.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>, <hi rend="italic">om.</hi> a</note> antea
				condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam
				atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>