<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>age</reg> vero illa res quantam declarat
				eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis
				tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt<note>huic uni
					dederunt <hi rend="italic">H</hi></note>! quod <add>a</add> communi<note>a
					communi <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: communi <hi rend="italic">H: om.
						cett.</hi> (<hi rend="italic">de</hi> communi Cretensium <hi rend="italic">cf. Bull. de Corr. Hell.</hi> xiii. <hi rend="italic">pp.</hi> 58, 59,
					74)</note> Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque
				esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt<note>ultimas terras
					pervenerunt <hi rend="italic">H</hi></note> eique se omnis Cretensium civitates
				dedere velle dixerunt! <reg>quid</reg>? idem iste Mithridates nonne ad eundem <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium legatum usque in<note><app><lem>in</lem></app> ad
						<hi rend="italic">Et</hi></note> Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum
				semper iudicavit, ei quibus erat molestum<note>erat molestum <hi rend="italic">H</hi>: semper erat (erat semper <hi rend="italic">E</hi>) molestum <hi rend="italic">Et<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: erat permolestum
						<hi rend="italic">Klots</hi></note> ad eum potissimum esse missum
				speculatorem quam legatum iudicari<note>iudicare <hi rend="italic">Manutius</hi></note> maluerunt. <reg>potestis</reg> igitur iam constituere,
					Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">om. H</hi></note>, hanc auctoritatem
				multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud
				illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>