<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>age</reg> vero, ceteris in rebus
					quae<note>quae <hi rend="italic">H</hi>: qua <foreign xml:lang="grc">p</foreign>: quali <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: qualis <hi rend="italic">cett.</hi></note> sit temperantia considerate. Vnde illam
				tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? <reg>non</reg> enim
				illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi
				tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae<note><app><lem>eae</lem></app> hae <hi rend="italic">Eb<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> res quae
				ceteros remorari solent non retardarunt. <reg>non</reg> avaritia ab instituto cursu
				ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad
				delectationem, non nobilitas urbis<note>urbis nobilitas <hi rend="italic">H</hi></note> ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa
				et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse
				arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>