<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>ego</reg> enim sic existimo, in summo
				imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem,
				auctoritatem, felicitatem<note>facilitatem <hi rend="italic">t</hi></note>.
					<reg>quis</reg> igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui
				e ludo atque e<note>atque e <hi rend="italic">HW</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi></note> pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis
				hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui
				extrema pueritia miles in exercitu<note>in exercitu <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> summi fuit<note>fuit summi <hi rend="italic">Eb</hi></note> imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse
				exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico
				concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit
				quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis
				praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis
				sed triumphis est erudita. <reg>quod</reg> denique genus esse belli<note>esse belli
						<hi rend="italic">HE</hi>: belli esse <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? <reg>civile</reg>,
				Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus<note>civibus <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: civilibus <hi rend="italic">H</hi>:
					civitatibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> atque ex<note><app><lem>atque
						ex</lem></app> et <hi rend="italic">H</hi>: atque <hi rend="italic">b</hi></note> bellicosissimis nationibus<note>mixtum... nationibus <hi rend="italic">del. Bloch</hi></note>, servile, navale bellum, varia et
				diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta
				nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius<note>huius <hi rend="italic">om. H</hi></note> viri<note>viri <hi rend="italic">om.
						b</hi>1</note> scientiam fugere possit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>