<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>hunc</reg> in
				illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis
				confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. <reg>cuius</reg> in regnum
				postea quam <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Lucullus<note>L. <hi rend="italic">om.
						HE</hi></note> cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem
				nostrum concitatae sunt. <reg>erat</reg> enim metus iniectus eis nationibus quas
				numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam
				alia gravis atque vehemens opinio quae per<note>per <hi rend="italic">om. E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> animos gentium barbararum
				pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
				nostrum esse exercitum<note>esse exercitum <hi rend="italic">HE</hi>: exercitum
					esse <hi rend="italic">cett.</hi></note> adductum. <reg>ita</reg> nationes
				multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. <reg>noster</reg>
				autem exercitus, tametsi<note>tametsi <hi rend="italic">HE</hi>: etsi <hi rend="italic">cett.</hi></note> urbem ex Tigrani<note>Tigrani <hi rend="italic">H</hi>: Tigranis <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §20)</note> regno ceperat et proeliis usus erat
				secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>