<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>verum</reg> tamen nimiae vestrae
				benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum recuperare possemus.
					<reg>nunc</reg> vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam relinqui
				putet oportere aut eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare possit?
					<reg>ex</reg> quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum vel capitis
				iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, cum
				videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam?
					<milestone n="4" unit="chapter"/><reg>verum</reg>, sive vos existimationis
				illius periculum sive iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius
				rei causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego
				vobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de
				communi iure dubitetis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>et</reg> si forte
				videbor altius initium rei demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo
				iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. <reg>non</reg> enim
				minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse
				videatur. 
			<milestone unit="para"/>M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi; qui et domi suae cum
				primis honestus existimatus est et Romae argentariam non ignobilem fecit.
					<reg>is</reg> habuit in matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco
				natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis rebus ostendit et in
				morte sua testamento declaravit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>huic</reg>
				Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis difficillimis
				solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res esset cautior,
				curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. <reg>aliquanto</reg> post iam argentaria
				dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque adiuncta
				mercatur. <reg>moritur</reg> Fulcinius—multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt
				a causa, praetermittam—testamento facit heredem quem habebat e Caesennia filium;
				usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut frueretur una cum filio.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Magnus honos viri iucundus mulieri fuisset, si
				diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse
				cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. <reg>sed</reg> hunc fructum mature
				fortuna ademit. <reg>nam</reg> brevi tempore M. Fulcinius adulescens mortuus est;
				heredem P. Caesennium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem maiorem
				bonorum legavit. <reg>itaque</reg> in partem mulieres vocatae sunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>